« »
 
[]« Memoriales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 337a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEMORIALES
MEMORIALES, Qui in scriniis Memoriæ militabant, de quibus lex 2. Cod. Th. de Privileg. eorum qui in sacro Palat. etc. (6, 35.) S. Ambrosius Epist. ad Marcellam :
Palatina omnia officia, hoc est, Memoriales, Agentes in rebus, apparitores diversorum commodorum.
Vetus Codex Prisciani MS. laudatus a Steph. Baluzio :
Fl. Theodos. V. D. Memorialis sacri scrinii epistolarum, et Adjutor Quæstoris sacri Palatii, etc.
In Concil. Aquileiensi sub Damaso PP. exstat Epistola Marcelli Memorialis. Concil. Calchedon. Act. 4 :
Ἐλπίδιος μεμοροφύλαξ τῶν Προϰοπίου ἐστί. Memoriarum seu monumentorum custos.
ἱερομνήμονος, in Hist. Concil. Florentini per Sylvest. Sguropulum sect. 3. cap. 15. Eosdem esse putat Meursius, qui posterioribus dicti sunt οἱ ἐπὶ τῶν Ἀναμνήσεων. Vide Magister Memoriæ.
Memoriales videntur appellati in vetere Consuetud. Bituric. apud Thomasserium pag. 335. quos Graphiarios dicimus, seu Greffiers. Statutum ann. 1327. pro Castelleto Paris. in Regesto temporalitatum Cameræ Paris. Comput. fol. 105 :
Ceux qui feront les Memoriaux seront personnes souffisans et jurez, et ne feront Memoriaux ne accors, si les parties ne sont presentes, et a accort de l'escriture, et jureront les Advocats qu'ils ne contrediront les Memoriaux que plaider auront, ains les accorderont selon ce que plaidé auront, et y seront iceux Notaires mis et establis, de par le Prevost, bons et souffisans, etc.
Memoriales Membranæ, in Inscript. Codicis Carolini MS. apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Biblioth. Cæsarea [] cap. 5. quæ conservant memoriam, et ab oblivione vindicant. Capitul. Caroli C. tit. 32. § 12 :
Et in suis Memorialibus adnotent de quibus Comitibus commendaverint.
Eodem sensu quo Memoriales libri apud Suetonium, et Memoriales tituli apud A Gellium.