![[]](img/image.png)
MEMORIOSUS,
Qui memoriam habet ; Memor vero, beneficus, vel qui defensionis memor est, Papias. Glossæ antiquæ MSS. :
Capax, Memoriosus.Pontius in Vita et passione S. Cypriani :
Cui enim posset non esse miraculo tam Memoriosæ mentis oblivio.S. Gerardus in Vita S. Adalhardi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 355 :
Et sermo quemque audientem sui faciebat Memoriosum.
Memoriosus, Bonæ memoriæ. Epitaphium
Petri de Cernitis Legum Doctoris
Bononiensis, apud Ghirardaccum lib. 22. Histor. Bonon. pag. 143 :
![[]](img/image.png)
Hic jacet vir Memoriosus D. Petrus de Cernitis Legum Doctor legalissimus, sepultus 1328. 13. Decembr.