« 1 menamentum mena » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MENAMENTUM
1. MENAMENTUM Mena, Pactio, tractatus, Ital. Menamento a Menare, iisdem, Tractare.
Instr. ann. 1217. apud Cl. V. Garam. in Ind. ad Hist. B. Chiaræ pag. 526. col. 1 :
Quod pro Mena vel ordinamento inter Tudertinos et Interamnenses, vel illorum occasione, nihil dedimus nec dare convenimus, per nos vel per alium, potestati Tuderti, etc.Aliud ann. 1242. ibid. in Dissert. 8. pag. 245 :
Juraverunt non facere pactum, neque finem, nec Menamentum aliquod cum complemento, cum imperio, nec cum aliquo qui præesset imperio,... sine civitate Perusii.Charta ann. 1257. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 129 :
Ad quæ vobiscum firmanda et facienda, Ranerium Zanghinum... nostrum procuratorem mittimus cum mandato ad hoc, quod prædicta vobiscum infra terminum duorum dierum tantum, cum ultra duos dies vobiscum Menamentum de prædictis tenere non possit, faciet et firmabit.