« »
 
[]« 2 mensura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 345b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MENSURA2
2. MENSURA. Charta Dudonis Abbatis Dervensis in Tabul. ejusdem Monasterii :
Ut neque suis, neque successorum suorum temporibus quisquam vel Ministerialium vel Officialium aliquam vim vel malam consuetudinem contra nostrum decretum inferre audeat, neque Mensuras imponere, augere, minuere, neque carropera extorquere, etc.
Idem Tabularium :
Monachi S. Petri et B. Bercharii proclamationem fecerunt ad magnanimum Comitem Theobaldum, de superfluitate quam Comes Breonensis dominus Walterius faciebat eis. Quam proclamationem misit prædictus Comes in Mensuram. Est autem talis Mensura : Quando accipiendum erit opus castelli, et carroperum, accipiet Ministerialis[] S. Petri, et cum laude ipsius Ministerialis Breonensium Comitis, et accipient secundum salvationem hominum S. Petri, et secundum salvationem Comitis.
Ubi Mensura, idem esse videtur quod Corvatæ seu operæ, quas subditi ac rustici ex Lege, non ex arbitrio dominorum suorum, ipsis præstare tenentur.