« »
 
[]« Mepe » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 347a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEPE
MEPE, Iberorum Regis dignitas ac appellatio, apud Georgium Pachym. lib. 3. cap. 21. et Phranzem lib. 3. cap. 1. Μέπε, in Glossar. med. Græcit. col. 906. Apud Galfridum Monemuthensem lib. 7. cap. 4. observo proceres quosdam, Hibernos, ni fallor, dignitatis Map passim donari, quæ forte eadem cum Mepe :
Præter Consules prædictos venerunt non minoris dignitatis heroes, Donandus Map-apo, Chenes Map-choil, Penedurus Map-eridur, etc.
Qui autem hic map dicuntur, hodie mac videntur appellari, quæ vox præponi solet cognominibus complurium familiarum illustrium, ut discere est ex Britannia Camdeni pag. 708. 709. etc. Edit. 3. verbi gratia, Mac-connell, Mac-guir, etc. Map vero aut Mab Britannis, et Mac Hibernis, filius dicitur. Vide Septetus.