![[]](img/image.png)
MERA Provisio, Formula usitata in Diplomatibus Pontificum Romanorum quibus alicui beneficia
ecclesiastica conferebant, cum electio tempore statuto facto non fuerat, aut ipsis vitiosa
videbatur. Chartular. Eccl. Ebredun. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 75 :
Demum per D. Bonifacium Papam VIII. ex Mera Provisione Apostolicæ Sedis anno Dom. mccxcv. mense Martii, die lunæ in crastinum Ramis palmarum, scilicet die xxviii. Romæ apud Lateranum fuit in Archiepiscopum Ebredunensem primitus ...... consecratus.