![[]](img/image.png)
MERANNIA, Malignitas, improbitas. Charta ann. 1341. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 431 :
Verum quia dicti domini Humberti Dalphini sic excrevit malitia, habundavit Merannia, et ferocitas ebullivit quod nedum præmissis mandatis nostris parere protervitate suæ malitiæ recusavit.Nostris olim Merain, idem quod indignatio, Depit. Perceval apud Borellum :
Par Merain sa lance brisa.