« »
 
[]« Mercerius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 350c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERCERIUS
MERCERIUS, Minutæ mercis propola, Mercier. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 55 :
Omnes Milites et pedites, tam Mercerii, quam negotiatores.
Libertates urbis Seiselli ann. 1285 :
Mercerius alienus debet de leida unum obolum in die [] fori.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 97 :
Item a Mercerio exponenti merces suas ad vendendum in villa supra bancham, levatur enim in septimana unus obolus.
Codex censualis Calomont. :
Branchia Mercerii continens duos colonellos in ingressu alæ Calomontis.
Statuta Arela MSS. art. 74 :
Commune habeat pondera, que erunt in Arelate, et a libra inferius, cum quibus legitimentur omnia pondera numulariorum,... Merceriorum.
Adde Statuta Willelmi Regis Scotiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mercerus, Eadem notione. Charta ann. 1345. apud Madox Formul. Angl. pag. 92 :
Noverint universi, me Hugonem de Huntingdon... habuisse et recepisse.... de Willelmo de la Panetere cive et Mercero ejusdem civitatis, decem libras bonorum et legalium sterlingorum.
P. Carpentier, 1766.
Merchier à taulette, qui super tabulam merces suas venum exponit, in Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb.
P. Carpentier, 1766.
Qui Merceriis præerat Rex merceriorum appellabatur ; unde alios mercerios ex jure instituebat, quos Militum merceriorum nomenclatura donabat, ut discimus ex notis Guill. Fage notar. fol. 6. v°. :
Anno Domini 1360. et die ultima mensis Aprilis, domino Johanne D. G. Francorum rege regnante, universis et singulis notum fiat, quod nos Johannes de Gaudiaco de S. Saturnino de portu, Rex merceriorum in tota Uticensi diocesi, eri proxime lapsa apud Balneolas nundinas tenentes, habito prius juramento in talibus præstari consueto, in præsentia Johannis de Mala, Johannis de Paris, Jo. Rosseti de Savoya, Joh. de Besansono, Girardini messatgerii merceriorum et plurium aliorum publice, ut est moris et consuetudinis, fecimus, creavimus et constituimus ac ordinavimus Raymundum Rocelli de Chastillono Sulhan archiepiscopatus Sauxiensis, præsentem et recipientem Militem merceriorum seu in officio merceriæ ipsum inscripsimus militiæ militari, cui concessimus, et per præsentium tenorem concedimus plenariam facultatem dictum officium merceriæ ubique exercendi et de privilegiis merceriorum ubique gaudendi et omnia alia faciendi et dicendi quæ ad sæpedictum (officium) militiæ merceriorum facienda incumbunt, etc.
Vide Hist. Tutel. Baluz. pag. 787. et infra Rex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Merceria, Mulier quæ minutas merces distrahit. Consuet. Tolos. rubr. de debitis, art. 1 :
Quod si aliqua mulier habitans simul cum marito suo, ipso marito consentiente aliquandam mercandiam exerceat publice, ut puta, sit tabernaria,... Merceria, vel alterius hujusmodi, etc.
Merceria, Minuta merx. Charta Childeberti Franc. Reg. ann. 705. aut 706. apud Miræum tom. 1. pag. 244 :
Una cum omni mercato vel adjacentia sua, et quidquid fiscus noster tam de garantia quam de Merceria ibidem tenuit, vel de qualibet coustuma ibidem possiduit.
Statuta Montis Regal. cap. 50. pag. 288 :
Speciæ, Merceriæ, drogariæ, nec aliquæ aliæ res comprehensæ sub genere Merceriarum... portantes ad vendendum Merceriam, etc.
Occurrit rursum in Charta Roberti Comitis Drocensis in Hist. Drocensi pag. 250. Vide Mercenarius.