« »
 
[]« 1 merica » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 354c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERICA1
1. MERICA, Nemus, silva, atque interdum terræ circumquaque adjacentes. Charta ann. 1301. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 235 :
Prædictum nemus sive Mericam certis metis distinxi.
Alia ann. 1313. ibid. pag. 268 :
Vendidi etiam eisdem villam Drewitz cum silva posita retro villam... Cum autem prædicta Merica ex parte una Mericam patrui mei Bodonis, et ex altera parte Mericam Saxoniæ Ducis attingat, etc.
Ibidem :
Vendidi medietatem nemoris quæ quondam Marchionis fuerat Misnensis... Et hæc distinctio certa inter Mericam quæ quondam fuerat Marchionis, et inter Saxoniæ Ducis Mericam.
Charta ann. 1323. ibid. pag. 302 :
Nos Bodo.... dedimus et contulimus Mericam quæ dicitur Merica Marchionis, quæ est ad nos... hac conditione interjecta ut tres villæ Domastrof, Rotinstein et Wristwitz habeant in prædicta Merica ad usum eorum ligna jacentia atque sicca.
P. Carpentier, 1766.
Proprie, Silva in qua aluntur apes : unde Merica apum, in Charta ann. 1436. Stat. Casimiri ann. 1347. inter Leg. Polon. pag. 47 :
De quercubus vero Mericarum, vulgariter Dabrowa, duos scotos quilibet ipsam incidens persolvat...... Si quis autem arborem cum apibus succiderit, etc.
Consule Frisch. in Vocab. Lat. Germ. part. 1. pag. 643.