« »
 
[]« Meridies » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 355a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERIDIES
MERIDIES, Pars officii divini, quam Sextam dicimus. Ordinarium MS. Abbatiæ Piperac. ann. 1301 :
Sciendum quod post Tertiam immediate dicimus Meridiem, deinde Nonam.
Statuta S. Capellæ Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 154 :
Notandum est inter alia, quod cantata Prima, absque pausa debet incipi commendatio mortuorum, si sit obitus, et deinde Tertia, magna Missa, et deinde Hora Meridiei.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quia ad meridiem cantabatur, ut monet D. Le Vert pag. 426. unde nostris[] Midi appellatur. Testam. Joan. reginæ ann. 1304. in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 221. v° :
Matines, prime, tierce, Midi, none, vespres et complie.
Charta Odon. comit. Burg. ann. 1341. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 198. r° :
Matines, prime, tierce, Miedy, none, vespres, etc. Mériane,
pro Midi, Hora meridiana, in Bestiar. MS. :
Aussi comme l'asne recane
A mienuit, à Mériane.