![[]](img/image.png)
MERLATIO, Ipsa Merlarum constructio. Chron. Parmense ad ann. 1284. apud Murator.
tom. 9. col. 806 :
Pons dominæ Giliæ de Porta-nova expletus est, et constitit in summam mmdv. libras et solidos vi. imperiales ; et hoc sine planellatione et Merlatione dicti pontis per medietatem.Quod vero merlis pontes munire solebant, testis Petrus Azarius in Chronico apud Murator. tom. 16. col. 322 :
Nusquam visus fuit pons ligneus aliquis tam longus, tam securus, quia ab utraque parte asseribus erat conclusus et Merlatus, et præparatus ad pugnam.