« Merovingi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 356c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEROVINGI
MEROVINGI, dicti Reges nostri ex prima stirpe, qui a Meroveo genus ducebant. Ado Viennensis
in Chronico :
Meroveus successit, a quo Francorum Reges Merovingi sunt appellati.Jonas in sancti Columbani Vita cap. 30. ex Surio :
Dixeruntque nunquam se audivisse Merovingum in Regem sublimatum sponte sua Clericum fuisse.Eginhardus in Præfat. Vitæ Caroli M. :
Gens Merowingorum, de qua Franci Reges sibi creare. Ubi Codd. Cæsarei, ut monet Lambecius, habent Meringorum et Meroingorum. Regnum Meruwngorum, in Lege Alemann. Edit. Heroldi tit. ult. Vide Radulfum de Diceto pag. 608.(MS. procreare)soliti erant usque in Hildericum Regem, qui jussu Stephani Romani Pontificis depositus ac detonsus atque in Monasterium trusus est, durasse putatur
Merovingia, Francia, quod a Francorum stirpe Merovingica possideretur. Anonymus de Miraculis
S. Agili lib. 1. cap. 3 :
Roberto apud Merovingiam, quæ alio nomine dicitur Francia, tenente jus regium.