« »
 
[]« Merulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERULUM
MERULUM, Merla, Pinna, Italis Merla, sommita di muraglie non continuata, ma interrotta con egual distanza. Ita Cruscani. Sanutus lib. 3. part. 10. cap. 8 :
Audiens vero Rex Arsacidarum quod Henricus terræ gubernator ad Armenos transisset, nuncios destinavit rogans ut eum in suo reditu visitaret. Ille annuit. Occurrit autem venienti Rex, et multo honore prosecutus est, ducens eum per districtus sui castra et loca varia, donec ad quoddam castrum perduxit, ubi erat turris alta nimis ; et in quolibet Merulo erant viri duo albis induti. Dixitque Rex hospiti suo, quod illi subjecti nequaquam ei obedirent, qualiter sui sibi. Et cum rem esse possibilem respondisset, execrassetque Rex, duo illorum se continuo projecerunt deorsum, et confracti in momento expiraverunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 912. apud eumd. Murator. ibid. col. 467 :
Per hoc nostrum præceptum ædificandi castella in opportunis locis licentiam attribuimus, una cum bertiscis, Merulorum propugnaculis, aggeribus atque fossatis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Merulus, Eadem notione. Lib. de Mirab. Romæ apud Montemfalc. in Diar. Ital. pag. 283 :
Murus civitatis Romæ habet turres 361. castella, i. e. Merulos 6900.
Merla, Eadem notione. Grimaldus citatus in Roma subterranea lib. 2. cap. 8 :
Habebat turres magnas et validas 44. e quibus hodie quatuor tantum supersunt [] cum propugnaculis sive Merlis 444.
Chron. Parmense ad ann. 1299. apud Murator. tom. 9. col. 840 :
Et diruit dicta sagitta de turre Communis unum ex Merlis, et de angulo et de fenestris.
Matthæus Villaneus lib. 7. cap. 102 :
A uno de Merli il fece impendere per la gola del detto castello.
Vide Menagium in Orig. Ital.