« »
 
[]« 1 mesagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 358b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESAGIUM1
1. MESAGIUM, Modus agri mansionibus et ædificiis rusticis instructus. Charta ann. 1224. apud Madox Formul. Anglic. pag. 29 :
Super oblationibus Mesagii ejusdem Hardingi, et pane benedicto et candela... de dominico Abbatis in eadem villa.
Matth. Paris ad ann. 1259 :
Et quantum ipsi in ædificiis et spatiis latioribus augmentatur, tanto Prior et conventus in bonis suis et juribus angustiantur : quia redditibus, quos a Mesagiis fratribus collatis receperant, sibi nunc pereunt.
Chartular. S. Trinitatis Cadomens. fol. 42 :
Ailmerus Hod. pro uno Mesagio iv. communes vomeres.
Vide Messuagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mesagium, strictius pro Mansio, domus, habitatio. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 57 :
Hac earta mea confirmavi Ricardo capellano Comitis, quoddam Mesagium cum crofta,... quod est inter domum quod pater meus tenuit, et inter domum quam Ricardus carpentarius tenuit.
Tabular. S. Vincentii Cenoman. :
Auxitque Mesagium juxta ecclesiam ad habitationem monachis, nec non masuram cum quatuor aripennis pratorum.
Vide Masagium in Massa 5.