« »
 
[]« Mesleia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 360c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MESLEIA
MESLEIA, Merleia, Miscella, Melleta, Rixa, quæ non tantum verbis, sed etiam facto committitur, nulla tamen præeunte certa animi deliberatione ; quæ fit sine præcogitata malitia, sed ex infortunio, ut est in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 15. § 4. et opponitur feloniæ, quæ fit certo et deliberato delinquendi animo. Statuta MSS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 19 :
Tensons que l'on appelle Meslées.
Charta ann. 1206. ex Archivis Eccl. Nannet. :
Si homo Episcopi fecerit Mesleiam in terra Comitis, et deprehensus fuerit ad præsens forisfactum, totaliter ad Comitem justitia pertinebit.
Charta Communiæ Peronensis ann. 1207 :
Si quis cum aliquo infra justitiam Communiæ Mesleiam fecerit, Major accedens utrique pacem tenere jubebit.
Charta Radulphi de Claromonte ann. 1224 :
Omnes extratrituræ, infractiones tramitum, emendationes [] sanguinum, et omnis Mesleia sine sanguine advocati sunt.
Tabularium S. Victoris Paris. :
Justitia latronis, sanguinis, et Merleiæ.
Ibidem :
Et sciendum quod in tenuris prædictis mihi retinui Mesleiam, sanguinem et latronem.
MS. :
Tel vient sain à Mellée, qui au departir saigne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Melliatores dicti rixosi, qui amant melleias, Gall. Querelleurs. Statuta Collegii Cornub. ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 503 :
Caveant omnes et singuli ne sint... violatores, seu fractores ostiorum, vel errabundi de nocte, brigosi, rixosi, vel Melliatores.
Unde Meslius nostratibus Poëtis. Le Doctrinal MS. :
Li hom qui par coustume est Meslius et estous.
Alibi :
Et sont fol et Mesliu, et mainent grand boufois.
Ibidem :
Et soit fel et Meslius et plain de pautonnerie.
Miscella. Charta Theobaldi Comitis Campaniæ ann. 1200. in Tabulario Campan. Thuani f. 73 :
Quatuor jurati erunt, qui mea jura et villæ conservabunt. Si Miscella in villa forte facta fuerit, qui inde accusabitur, se tertio purgabit : et si unus juratus Miscellam viderit, reus se purgare non poterit.
Statuta Patav. rubr. 45. :
Hoc tamen statutum non habet locum in stormento, Miscella, aut in prælio.
Miscla. Tabular. Campan. Thuan. :
Si Miscla in villa facta fuerit, qui inde accusabitur, se tertio purgabit : et si unus juratorum Misclam viderit, se purgare non poterit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mescla, Arvernorum dialecto. Charta Bernardi de Turre ann. 1270. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 511 :
Et si i a Mescla et om i trai glasi nudament per la Mescla, lx. sol. à la marce en Bernar de la Tor,
hoc est, Si vero accidat mesleia, in qua noctu gladii distringantur, lx. solvantur solidi.
Calida Melleia, Philippo de Beaumanoir cap. 58. Caude mellée. Idem cap. 59. ait bellum trifariam moveri, aut indici, verbis, provocatione et facto ; veluti,
quant Caudes Mellées sourdent entre Gentils-homes d'une part et d'autre, Chaudemelle,
in Statutis Roberti II. Regis Scotiæ cap. 3. 6. Motus calidi conflictus, in Statuto S. Ludovici in Dissert. 29. ad Joinvillam pag. 334. Chaude cole. in Consuetud. Silvanect. art. 96. 110. Tabular. S. Genovefæ Paris. ann. 1241 :
Et exercendi justitiam sanguinis de præsenti, imo de calida Melleia in dictos hospites, etc.
Charta Philippi III. Reg. Franc. ann. 1277. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1382 :
Baillivo nostro prædicto pro nobis in contrarium dicente, omnem justitiam ibidem tam de jure communi, quam ex longissima præscriptione ad nos pertinere, excepta justitia de mobilibus catallis et calidis Melleiis sine morte et mehegnio, quam dictus baillivus recognovit ad dictos Abbatem et Conventum pertinere.
Calida Melleya, in Charta ann. 1352. Reg. 80. Tabul. regii Ch. 402.
Horum delictorum cognitio et jurisdictio eodam persæpe nomine appellatur. Legibus Scotiæ melletæ cognitio ad Barones pertinet, a quibus ad Vicecomites provocatur, ut est in Regiam Majest. lib. 1. cap. 3. § 7. Adde Fletam lib. 2. cap. 51. § 21. []
Mesleta, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 16. ubi perperam Vossius legit Melseta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mislata. Concil. Lillebon. ann. 1080. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 117 :
Et si in exercitu, vel in curia, vel in via curiæ vel exercitus, Mislata evenerit, etc.
Meillia, tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 227. Mischia Italis est rixa. Mislea dixit Joan. Villaneus lib. 8. cap. 38.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Melleia. Spicileg. Acher. tom. 9. pag. 193 :
Si quis autem extraxerit gladium in Melleia super alium, et ex eo non percusserit, quindecim solidos nobis solvet.
Statuta Eccl. Meldens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 909 :
Item, districte inhibemus ne dicti archidiaconi vel eorum officiales de domibus Dei, vel de domibus leprosorum se intromittant, nec de ecclesiis, seu cimeteriis violatis, neque de Melleis factis in eisdem.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Meslée, interdum idem quod Multitudo, turba ; vulgo Troupe, foule. Lit. remiss. ann. 1579. in Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 285 :
Une Meslée de gens, qui estoient assemblez au lieu de Semur pour cuider avoir les pastés de certaines noces, etc.