![[]](img/image.png)
MESOPYCNUS, Cantus species, quæ sic explicatur ad calcem Breviarii Paris. edit. ann. 1736.
Cantus oxypycni, a recentioribus Majores vocantur. Mesopycni vero et
Barypycni minores appellantur, habita ratione situs hemitonii supra chordam
finalem, ut apud Græcos : et ut a Mesopycnis secernantur, a quibusdam
Minores-inversi vocantur, quia hemitonium habent infimo loco.