« Metacismus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 369a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/METACISMUS
METACISMUS, Gr. Μεταϰισμός, Isidoro lib. 1. cap. 31.
est quoties in M. literam vocalis sequitur, ut bonum aurum, etc. Ugutioni,
Metocismus, et M. literæ per scansionem collisio. Papiæ, Metacismus, vel
Motacismus, est M. literæ congeminata collisio:
vel quotiens litera M. sequitur, vel
quotiens vocabulis sequitur M. ut bonum aurum. Vide Diomedem lib. 2. et Senatorem lib. de Divin. lect. cap. 15. Gregor. Mag. Epist. ad Leandrum Episc. apud Joan. Diacon. in ejusdem S. Gregorii Vita lib. 4. cap. 14 :
Ipsam loquendi artem, quam magisterium disciplinæ exterioris insinuat, servare despexit : nam sicut hujus quoque epistolæ tenor enunciat, non Metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque præpositionum, casusque servare contemno, etc.Chronic. Monast. S. Michaelis Virdun. :
Obsecro autem eos qui hæc forte lecturi sunt, ne causentur propter solœcismos aut Metacismos aut quid horum simile frequentius incurrisse, etc.Ex his emendandus Graimlaicus in Regula Solitariorum in Prologo :
Nostracismos denique et barbarismos, nec non et ipsos præpositionum casus in hoc opusculo servare contempsi, quia indignum forte vehementer censui, ut verba Christi vel sanctorum Patrum sub regula perstringerem Donati.Leg. Metacismos.