« Metania » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 369c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/METANIA
METANIA, Metanoea, Genuflexio, inclinatio, ex Græco μετάνοια, eadem notione apud inferioris ævi Græculos : Latinis sequioris
ætatis Venia. Ἐπίϰλισις ἱερά apud Naucratium in
Encyclica de obitu S. Theodori Studitæ pag. 880. Papias MS. :
Metaniæ, potentiæ.Legendum, Pœnitentiæ, quia in Pœnitentiam ejusmodi genuflexiones imponebantur. Vita S. Vindiciani tom. 2. Martii pag. 79 :
Sed cum ad culpæ agnitionem veramque Metanœam adduceret.Ubi pro pœnitentia usurpatur. Petrus Venerab. in Statutis Ord. Cluniac. cap. 4 :
Atque illis Metanœis, quæ quotidiano usu in Capitulo fiunt, et vulgo Veniæ nominantur.Et cap. 53 :
Frequentibus Metanœis, vel genuflexionibus.Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 72 :
Sacerdos Missam cantaturus... a parte dextra, et socius a sinistra, aptant altare velamentis, sicque ponit in medio altarisQuod vero Metanœam hic, alibi veniam appellat idem Bernardus. Hieronymus Monach. Camaldul. in Vita S. Romualdi Abbatis n. 67 :(calicem)ac missalem in parte dextra ; post exuens tunicam, facit ante altare Metanœam.
Docebat eos ut... disciplinas flagellorum in cella facerent, Metanias, ac genuflexiones frequentantes.Anastasius Biblioth. in Vita S. Joan. Eleemosynarii n. 27 :
Mittentibus igitur ambobus Metanœam, et amplexantibus alterutrum, sederunt.Græca Leontii habent βάλλειν μετάνοιαν. Idem Anastas. in Collatione S. Maximi Mart. cum Theodosio pag. 188 :
Surrexit, et misit in Metanœam.Ex Græca, ut dixi, phrasi, βάλλειν μετάνοιαν. Synodus VII. Act. 4 :
Ἀνέστησαν πάντες μετὰ χαρᾶς ϰαὶ δαϰρύων ϰαὶ ἔϐαλον μετάνοιαν.Dorotheus Doctr. 4 :
Ἔϐαλον αὐτῷ μετάνοιαν, ἵνα λάϐω παράθεσιν παρ᾽ αὐτοῦ, ϰαὶ ἀναχωρήσω.Stephanus Monachus Sabaita in Pass. SS. xx. Martyrum Lauræ S. Sabæ n. 71 :
Καὶ βαλλόντων ἀλλήλοις μετάνοιαν συνήθως.Ita passim in Vita S. Nili Junior. pag. 20. 23. 49. 69. 72. in martyrio Bacchi Junioris pag. 80. apud Anonymum Combefisianum in Porphyrog. Vita n. 4. 50. Codinum in Orig. etc. Apud Amphilochium in Vita S. Basilii, ποἱήσας μετάνοιαν, perperam Gratius vertit, pœnitudine quadam ductus ; rectius Combefisius, reverentiam faciens. Gregorius Decapolita de Miracul. S. Georgii, μετανοεῖν dixit, pro μετάνοιαν βάλλειν. Idem etiam num. 47. 48. μετάνοιαν ποιεῖν usurpavit. Occurrit præterea vox Metanœa apud Joann. Laudensem in Vita S. Petri Damiani Card. n. 16. eumd. Petr. Damianum in Vita S. Dominici Loricati, et tom. 3. Opusc. 14. lib. 1. Epist. 10. lib. 3. Epist. 8. lib. 6. Epist. 26. 27. in Historia Episcop. Autisiodor. cap. 48. etc. Chron. S. Vincentii de Wlturno pag. 673.
◊ Duplex autem est μετάνοια ;
magna scilicet, μεγάλη, cum quis, toto corpore,
sine tamen genuum flexione, se fere ad terram usque, antrorsum inclinat, altera
parva, μιϰρά, cum tantum cervicem inclinat, et
caput aliquo usque. Ita Gerlachius apud Crusium in Turco-Gr.
pag. 205. Vide
Glossar. med. Græcit. col. 916. sqq. voc. Μετάνοιαι.
Græcis Μετάνοιαι sunt etiam : Feminarum pravæ ac
dissolutæ vitæ, pœnitentium et ad meliorem frugem redeuntium
monasteria.