« »
 
[]« Methium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 371a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/METHIUM
METHIUM, Papiæ MS. Sponsalium : sed leg. Sponsalitium. Gloss. aliæ : Methium, sponsalitia, vel nuptialis donatio. Lex Longobard. lib. 2. tit. 4. § 3. Liutpr. 102. (6, 49.) :
Nulli sit licentia conjugi suæ de rebus suis dare amplius per qualecunque ingenium, nisi quod ei in die votorum in Methio et morgengab dederit.
(Edit. Heroldi habet, meffio, et miffio, pag. 237. 245.) Muratorius vero Mephium legit. Mithium apud Schilter. ubi Mitphium corrupte scribi [] interdum observat, quod a Morganegiba distinctum vult. Medium methium, non vero integrum donabatur a viro, quam duxerat, viduæ, eodem lib. tit. 8. § 8. Adde tit. 14. § 15. Liutpr. 129. (6, 76.) Rothar. 119. Vide Meta 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vir Linguæ Armoricanæ peritissimus, D. Ludovicus le Pelletier noster, opinatur Methium vetus esse vocabulum Gallicum, ex quo, et præpositione Di vel De Britones verbum suum Dimezi, vel Demezi, quod nubere significat, efformarunt, non secus ac Latini qui despondere a de et spondere dixerunt. Judicent peritiores.