![[]](img/image.png)
MEYTERIUS, Mensuræ annonariæ species, eadem quæ Meiteria. Charta Rayn. dom.
Baugiaci ann. 1230. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 192 :
Augmentaverunt mihi et hæredibus meis feodum, quem tam ipse quam mei prædecessores a suis antecessoribus tenueramus, de triginta Meyteriis avenæ... Sciendum vero quod triginta Meyterii reddendi sunt apud Prisciacum.Alia Humb. dalph. ann. 1343. pro Libert. villæ de Pineto :
Qui signabunt mensuras in dicto loco et mandamento ejusdem, exigere non teneantur a dictis burgensibus, nisi de uno Meyterio duodecim denarios.Vide infra Miterium.