« »
 
[]« Michaelitæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MICHAELITAE
MICHAELITÆ, Michalati, Nummi aurei Michaelis Imperatoris Constantinopolitani imagine signati. Willelm. Tyrius lib. 11. cap. 12 :
Quærit quæ sit debiti summa : cui responsum est, 30. milium Michaelitarum, quod genus aureorum tunc in publicis commerciis erat celebre, a quodam Imperatore CPolitano qui eam monetam sua fecerat insignem imagine signari.
Bulla Nicolai IV. PP. ann. 3. de Censib. Eccl. Rom. in Regno, Campania et Maritima :
Monasterium S. Nicolai de Calusis 1. Michaletum auri, quod valet 5. Tarentinos Regis.
Meminit præterea Michaelitarum idem Tyrius lib. 13. cap. 15. qui in Chron. Casin. lib. 3. cap. 57. lib. 4. cap. 4. 17. 46. Michalati dicuntur. Cujus Editor, et qui eum secuti sunt, Vossius, Menagius, et alii haud bene divinarunt, dum censent ita nuncupatos nummos, quod Michaelis Archangeli effigiem præferrent, eosque esse, aut sane iis persimiles, quos Angelots appellamus. Charta Rogerii I. Regis Siciliæ pro Ecclesia Brundusina :
Concedimus villanos 80. demanios nostros, qui reddant singulis annis in duabus datis 140. Michalatos, et centum Miliarenses, Μιχαηλάτους
istos vocat Anna Comnena lib. 13. Alexiad. pag. 414. disertimque indicat cusos fuisse a Michaele Duca, dum ait Michaelis τοῦ προϐεϐασιλευϰότος fuisse
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Michelati, in Gestis Tancredi apud [] Marten. tom. 3. Anecd. col. 103 :
Boamundus revertitur decem miriadibus Michelatorum vix redemtus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Michelini. Bernardus Thesaur. de Acquisit. T. S. cap. 121. apud Murator. tom. 7. col. 761 :
Juraverat enim se daturum Michelinos aureos centum mille detentoribus ipsius.... Erat enim moneta imperante Michaele CPoli fabricata, et ab eo sic denominata.