« »
 
[]« Michium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MICHIUM
MICHIUM, f. Salina, locus ubi sal conficitur. Vetus Charta ex Tabulario S. Benigni Divion. apud Perardum pag. 97 :
Unum bulionem, quem in vadimonio habent in Michio, quod est juxta fontem de Sals.
Alia ibid. :
Quæ dedit Canonicis ...... in Michio suo 4. denarios in unaquaque septimana.
P. Carpentier, 1766.
Vel Puteus salinarius, unde sal hauritur, et ex Glossar. ad calcem tom. 4. Gall. Christ. sic dictus, quod sal ex particulis, quasi micis, componatur. Benigniani monachi clamorem fecerunt in concilio Divione celebrato ann. 1117. adversus Humbertum filium Gualcheri Salinensis,
quod unum Michium cum caldaria apud villam Salonis eis injuste atque violenter eripiebat
.