« Miliarensis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 388a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MILIARENSIS1
MILIARENSIS, Millarensis, Moneta argentea minutior, quæ in Montepessulano cudebatur
ab Episc. Magalonensibus. Tabular. Episcopatus Magalonensis ann. 1262 :
BerengariusCharta Guill. Gerundensis Sacristæ ann. 1268 :(Episc. Magalonensis)Joanni de Ripa, Ægidio Joannis, et Guirando Gos Monspeliensibus ad legem 10. denariorum, una pogesia minus, excudendæ monetæ Millarensis vocatæ facultatem dedit ; ita tamen quod in 12. denariis Millarensium prædictorum sint 10. denarii una pogesia minus argenti fini, sicut in Montepessulano affinatur argentum. Hanc autem cudendi potestatem in toto Episcopatu, et in toto Comitatu permisit dictis Monspeliensibus, exceptis castro Melgorii, et fortia superiori Montisferrandi.
Ita tamen quod de Miliarensi a nobis et D. Infante Jacobo vobis concesso, habendo de quolibet maidino salis, ad opus murorum construendorum et reficiendorum, etc.Fœdus inter Carolum I. Comitem provinciæ et Massilienses art. 20 :
De prædictis monetis quæ fiunt in Massilia, habeat Dn. Comes 12. denarios Massiliensium minutorum tantum pro marca argenti, etc. Et eodem modo intelligitur de moneta Millarensium.Epistola Clementis IV. PP. ad G. Episcopum Magalonensem ann. 1266. apud Gariellum pag. 219 :
Sane de moneta Milliarensi, quam in tua diœcesi cudi facis, miramur plurimum, cujus hoc agas consilio : non quod injuriam facias dicto Regi,Ex quibus verbis nescio an conficiatur Miliarenses istos in Francia cusos, nummos fuisse Hispanicos, (nam ex allatis, in Hispania obtinuisse videntur,) hoc est instar eorum qui in Hispania cudebantur ; quæ vox etiamnum in Lusitania viget, ubi nummi aurei Millereis appellantur : quam vocem corruptam putat Scaliger lib. de Re nummaria pag. 55 :(Ludovico)si in feudis non suis fabrices, sed Regi gloriæ, extra cujus dominium nec hoc potes, nec aliud operari. Quis enim Catholicus monetam debet cudere cum titulo Mahometi ? quis etiam licite potest esse alienæ monetæ percussor ? cum nulli eam liceat cudere, nisi cui vel summi Pontificis, vel Principis auctoritate conceditur, etc.
Quum, inquit, verum nomen fuerit, Muley-Rais,
ab Arabe Rege, quisquis is fuit, qui primus ejusdem ponderis et valoris nomisma in illis partibus Hispaniæ percussit. Quo sane videtur spectare Clemens, cum ait Christianum nec debere nec posse monetam cudere cum titulo Mahometi. At cum vox hæc proxime accedat ad Byzantinorum Principum μιλιαρήσια, minutas perinde monetas, de quibus egere præ cæteris Scaliger de Re nummaria, Petavius ad Epiphanium, et alii, nos etiam in Dissert. de Monetis Byzantinis, longe probabilius videretur hisce monetis inditam ab iis appellationem.
◊ Sed et non desunt qui a Miliaresiis Græcanicis
Liardos nostrates, minutiorem quandam trium denariorum monetam, sic nuncupatam, quæ
in Aquitania potissimum obtinuit, nomen sumpsisse opinantur : quique Liards
appellantur in Consuetudine Burdegalensi art. 116. et Baionensi tit. 7. art. 32. Alii vero
a Ricardo I. Anglor. Rege, quem ob præclaram animi generositatem
Audacem cognominabant, seu Gallice, ut tum efferebant, li hardy, dictos
volunt : tum etiam quod in iis Rex effingatur manu ensem strictum gerens : nam et Li
hardis et Ardits, passim dicuntur in Foris Beneharn. et in Consuet. Solensi.
Aquitanica autem ista moneta minutior argentea fuit, cujusmodi complures habentur Regum
Angliæ et Franciæ, ut et Caroli Ducis Aquitaniæ Caroli VII. Regis filii, apud Hautinum in
lib. de Monetis Francic. pag. 135. 175. 187. 189. 199. 255.