« »
 
[]« Milinæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 388c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MILINAE
MILINÆ. Gregorius Turon lib. 6. cap. 14 :
Magna igitur eo anno lues in populo fuit, valitudines variæ, Milinæ cum pusulis et vesicis, quæ multum populum adfecerunt morte.
Apud Fulbertum Carnotensem Ep. 95. ubi Gregorii locus laudatur, scriptum habetur,
Melinæ cum pustulis, etc
. Duchesnius monet in aliis Codd. legi malignæ. Alter Codex antiquissimus, quem vidi, maligni præfert.
P. Carpentier, 1766.
Huetius in Comment. de Reb. ad eum pertin. pag. 22. exponit :
Morbos enatos cum varis similibus granorum milii.