« »
 
[]« Ministelli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 393b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTELLI
MINISTELLI dicti præsertim Scurræ, mimi, joculatores, quos etiamnum vulgo Menestreux, vel Menestriers, appellamus, quod minoribus aulæ ministris accenserentur : neque enim viri doctissimi ad Tacitum sententiam probaverim, qui a quodam Menestere Pantomimo, cujus præter Tacitum meminit Dio lib. 1. ita nostris nuncupatos censuit. Lambertus Ardensis :
O Garcionum et Ministralium, imo adulatorum injusta laudatio !
Alberico ann. 1237. Ministellorum vox idem sonat :
Illi qui dicuntur Ministelli in spectaculo vanitatis, multa ibi fecerunt, sicut ille qui in equo super chordam in ære saltavit.
Porro ejusmodi scurrarum munus erat Principes non suis duntaxat ludicris oblectare, sed et eorum aures variis avorum, adeoque ipsorum Principum laudibus, non sine assentatione, cum cantilenis et musicis instrumentis demulcere. Idem Lambertus :
Qui humanam nullatenus quærens gloriam, scurræ maluit quantulumcunque munusculum [] denegare, quam in ore scurræ et nomine indigni, licet omni haberetur laude dignissimus, in orbe terrarum deferri, et cum instrumento musicari, vel decantari.
Interdum etiam virorum insignium et heroum gesta, aut explicata et jucunda narratione commemorabant, aut suavi vocis inflexione, fidibusque decantabant, quo sic dominorum, cæterorumque qui his intererant ludicris, nobilium animos ad virtutem capessendam, et summorum virorum imitationem accenderent : quod fuit olim apud Gallos Bardorum ministerium, ut auctor est Tacitus. Neque enim alios a Ministellis, veterum Gallorum Bardos fuisse pluribus probat Henricus Valesius ad 15. Ammiani. Le Roman d'Alexandre MS. :
Quand li Rois ot mangié, s'appella Helinand,
Pour li esbanoier comanda que il chant :
Ci comence à noter ainsi com li jaiant.
Monter voldrent au ciel come gent mescreant,
Entre les Diex y ot une bataille grant,
Si ne fust Jupiter à sa foudre bruyant,
Qui tost les desrocha, ja ne fussent garant.
Chronicon Bertrandi Guesclini :
Qui veut avoir renom des bons et des vaillans,
Il doit aler souvent à la pluie et au champs,
Et estre en la bataille, ainsy que fu Rollans,
Les quatre fils Haimon, et Charlon li plus grans,
Li Dus Lions de Bourges, et Guion de Connans,
Perceval li Galois, Lancelot et Tristans,
Alixandres, Artus, Godefroy li sachans,
Dequoy cils Menestriers font les nobles Romans.
Nicolaus de Braia describens solenne convivium, quo post inaugurationem suam proceres palatinos excepit Ludovicus VIII. Rex Francorum, ait inter ipsius convivii apparatum, in medium prodiisse Mimum, qui Regis laudes ad cytharam decantavit, quas præstat hocce loco describere, ut planum fiat cujusmodi eæ fuerint Ministellorum cantilenæ :
Dumque fovent genium geniali munere Bacchi,
Nectare commixto curas removente Lyæo,
Principis a facie, citharæ celeberrimus arte
Assurgit Mimus, ars musica quem decoravit.
Hic ergo chorda resonante subintulit ista :
Inclyte Rex Regum, probitatis stemmate vernans,
Quem vigor et virtus extollit in æthera famæ,
Indole virtutis qui vincis facta parentis,
Major ut Atrides patrem Neptunius Heros
Ægea, Pelides excedit Pelea, Jason
Esona, nec prolem pudor est evincere patrem,
Corde gigas, agnus facie, Laertius astu,
Consilio Nestor, linguosos effuge servos,
Neve velis adhibere fidem jactantibus aures ;
Nam sic in famulos armantur sæpe potentes,
Et sic injuste justi quicunque ligantur.
Dedecet egregios vitiis corrumpere mores.
Tu pius esto piis, hostem te sentiat hostis,
Te rigidum timeat, confundas penitus hostem
Incutiente metu : si se tibi dederit, ipsum
Excipe cum venia : probus hostis fiat amicus,
Jungaturque tibi concordi fœdere pacis.
Sæpe fit ex odio majori majus amoris
Fœdus, et ampla fides nullum peritura per ævum.
Infami vitio ne vernans fama laboret,
Crimen avaritiæ fuge, donis corda Quiritum
Unge : per hoc poteris cordis lenire dolorem.
Mitto reliqua similia, ex quibus omnino patet ejusmodi Mimorum et Ministellorum cantilenas ad virtutem Principes excitasse. Quod et firmat præterea Raimundus Montanerius in Chron. Reg. Arag. cap. 298. ubi de convivio Regis Alphonsi post ejus coronationem :
Et com foren tuyt asseguts en Romaset, jutglar canta alt veux un serventech davant lo senyor Rey novell, quel Senyor Infant En Pere hach feyt à honor deldit Senyor Rey : e la sententia deldit serventech era aytal, quel dit Senyor Infant li dix en aquell que significava la Corona, e el [] pom, e la verga, et segons la significança, lo Senyor Rey que devia fer, etc.
Id præsertim in pugnæ procinctu, dominis suis occinebant, ut Martium ardorem in eorum animis concitarent, cujusmodi cantum Cantilenam Rollandi appellat Willelmus Malmesb. lib. 3. de Gestis Angl. Aimoinus lib. 4. de Mirac. S. Bened. cap. 37 :
Tanta vero illis securitas.... ut scurram se præcedere facerent, qui musico instrumento res fortiter gestas et priorum bella præcineret, quatenus his acrius incitarentur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod ministellorum munus interdum præstabant Milites probatissimi. MS. :
Quant il virent Normanz venir
Mout veissiez Engleiz fremir.....
Taillefer qui mout bien chantout,
Sus un cheval qui tost alout
Devant euls aloit chantant
De Kallemaingne et de Roullant,
Et d'Olivier et des Vassaux,
Qui moururent en Rainschevaux.
Qui quidem Taillefer a Guillelmo obtinuit ut primus in hostes irrueret, inter quos fortiter dimicando occubuit.
Adeo vero ingens scurrarum et mimorum olim fuit in palatiis Principum numerus, ut quæ in iis aut enutriendis aut remunerandis fiebant impensæ, eorum præsertim qui ejusmodi ministellorum assentationibus delectabantur, æraria plerumque exhaurirent. Lambertus Ardensis pag. 247 :
Arnoldus itaque militaribus vix indutus vestimentis prosilit in medium, et ministrantibus mimicis, nebulonibus, garcionibus, scurris, et jocularibus omnibusque nomen ejus invocantibus et prædicantibus satisfecit : adeo ut in remunerationis præmium laudem eorum consecutus est et gratiam. Cum enim quæcumque habere poterat, vel perquirere liberalitatis vias quasi desipiendo tribuisset, et in prima Porphirii pagina, quasi in nudis et puris constitisset intellectibus, dando maxima cum minutis, dando sua, et a suis commodata, vix seipsum sibi reliquit.
Joan. Sarisberiensis Epist. 247 :
Non enim more nugatorum ejus seculi in histriones et Mimos, et hujusmodi monstra hominum ob famæ redemtionem et dilatationem nominis effunditis opes vestras, etc.
Rigordus de Gestis Philippi Aug. ann. 1185 :
Cum in curiis Regum seu aliorum Principum, frequens turba histrionum convenire soleat, ut ab eis aurum, argentum, equos, seu vestes, quas persæpe mutare consueverunt Principes, ab eis extorqueant, verba joculatoria variis adulationibus plena proferre nituntur. Et ut magis placeant, quicquid de ipsis Principibus probabiliter fingi potest, videlicet omnes delitias et lepores, et visu dignas urbanitates, et cæteras ineptias trutinantibus buccis in medium eructare non erubescunt. Vidimus quondam quosdam Principes qui vestes diu excogitatas, et variis florum picturationibus artificiose elaboratas, pro quibus forsan 20. vel 30. marchas argenti consumpserant, vix revolutis 7. diebus histrionibus, ministris Diaboli, ad primam vocem dedisse, etc.
Bernardus Silvester de gubernatione rei familiaris :
Homo joculatoribus intentus, cito habebit uxorem, cui nomen erit paupertas, ex qua generabitur filius, cui nomen erit derisio.
Quin et Philippus Mouskes in Philip. Aug. fingit Carolum M. Provinciæ Comitatum scurris et mimis suis olim donasse, indeque postea tantum in hac regione Poetarum numerum excrevisse :
Quar quant li buens Rois Carlemaine
Ot toute mise a son domaine
[]
Provence, qui mult est plentive
De vins, de bois, d'aigue, de rive,
As leceours, as Menestreux,
Qui font auques luxurieux,
Le douna toute et departi, etc.
Hanc immensam in Pantomimos magnatum prodigalitatem exagitat S. Augustinus tract. 180. in Joan. cap. 6 :
Donare res suas histrionibus, vitium et immane, non virtus. Illa sanies Romæ recepta, favoribus aucta, tandem collabefecit bonos mores, et civitates perdidit, coegitque Imperatores sæpius eos expellere.
Longe sapientius egit Henricus Imperator, qui in nuptiis suis cum Agnete Pictavensi in Ingelheim celebratis ann. 1044 :
Infinitam histrionum et joculatorum multitudinem sine cibo et muneribus vacuam et mœrentem abire permisit,
ut est in Chronico Virtziburgensi.
Menestralli, apud Fletam lib. 2. cap. 23. cap. 71. § 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministralli, in Litteris Eduardi IV. Reg. Angl. ann. 1439. apud Rymer. tom. 11. pag. 632 :
Ministrallorum nostrorum accepimus qualiter nonnulli, rudes agricolæ et artifices diversarum misterarum regni nostri Angliæ, finxerunt se fore Ministrallos, quorum aliqui liberatam nostram eis minime datam portarent, seipsos etiam fingentes esse Ministrallos nostros proprios, cujus quidem liberatæ ac dictæ artis sive occupationis Ministrallorum colore, in diversis partibus regni nostri prædicti grandes pecuniarum exactiones de ligeis nostris deceptive colligunt.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministralcia, Ministellorum ludicra. Charta ann. 1377. apud Rymer. tom. 7. pag. 160 :
Peracto autem prandio, ascendebat D. Rex in cameram suam cum Prælatis, Magnatibus et proceribus et Prædictis : et deinceps Magnates, Milites et Domini, aliique generosi diem illum, usque ad tempus cœnæ, in tripudiis, coreis et solempnibus Ministralciis, præ gaudio solempnitatis illius, continuarunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Menestreys, in Consilio Massil. ann. 1381 :
Ita quod nullus Menestreys seu jogulator audeat pinsare vel sonare instrumentum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minstrelli apud Th. Blount in Nomolexico, ex Charta Eduardi IV. Reg. Angliæ.
Porro ministellorum voce intelligebantur cum scurræ et mimi omnes, tum qui buccinas inflare, aut musica instrumenta pulsare solebant. In Computo Hospitii Regis ann. 1317. et 1319. le Menestrier refertur inter alios Officiarios. In alio Ducis Normanniæ et Aquitaniæ ann. 1348. sub titulo de Menestreux, recensentur
ceux qui jouent des naquaires, du demycanon, du cornet, guiterne Latine, de la fluste Behaigne, de la trompette, de la guiterne Moresche, et de la vielle
. MS. :
Là veissies fluteours,
Menestrels et jugleours.
Menestrellorum vero vox in malam partem sumpta pro nebulonibus, in Stabiliment. S. Ludov. lib. 1. cap. 32. ut Menestrauder, Ministellum agere, nugari, in Consuetud. Insulæ tit. 1. art. 20.
Rex Ministellorum, Supremus inter Ministellos ; de cujus munere, ac potestate in cæteros Ministellos, agit Charta Henrici IV. Regis Angliæ Gallica in Monast. Anglicano tom. 1. pag. 355. Charta originalis ann. 1338 :
Je Robert Caveron Roy des Menestreuls du Royaume[] de France.
Aliæ ann. 1357. et 1362 :
Copin du Brequin Roy des Menestres du Royaume de France.
Computum de auxiliis pro redemptione Regis Joannis ann. 1367 :
Pour une couronne d'argent qu'il donna le jour de la Tiphaine au Roy des Menestrels.
Charta ann. 1387. apud Rymer. tom. 7. pag. 555 :
Supplicavit nobis Johannes Caumz Rex Ministrallorum nostrorum, qui versus diversas partes transmarinas transire proponit.