« »
 
[]« Ministratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 401b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTRATIO
MINISTRATIO, Ferculum, missus, Més. Papias : Fercula, pluraliter, ministrationes epularum. Chrodegangus in Regula Canonicorum Metensium cap. 22. Edit. Labbei :
Pulmentum vero ad Sextam : carnem inter duos, Ministrationem unam, et cibaria una accipiat ; et si cibaria non habent, tunc duas Ministrationes de carne aut lardo habeant, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ministier, parum dissimili notione, pro distributione scilicet eleemosynarum, in Vit. SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 11. v°. col. 1. ubi de S. Steph. :
La cause de cest murmurement peut estre entendue double ; ou car celes (veuves des Gentils) n'estoient receues ou Ministier ; ou car eles estoient grevées plus que li autre ou cotidian Ministier.
Quæ verba desumta sunt ex Act. Apost. cap. 6. v. 1 :
Factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in Ministerio quotidiano viduæ eorum.
Ubi textus Græcus : ἐν τῇ διαϰονιᾳ.