« »
 
[]« Minnarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 401c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINNARIUS
MINNARIUS, Morio, stultus, malus. Gloss. Isid. ad quas Grævius : leg. Mimarius ex Scholiaste Juvenalis ad Sat. 6. 275 :
Tu tibi tunc, curruca, places. Curruca Mimarii stupidi nomen finxit. Quia fœmina questu frequenter fallitur, cum agit os personam mariti.
Vulcanius mallet :
Mimarius, maritus stultus.
Utcumque tamen posse retineri Minarius opinatur Martinius, adeo ut sit vox a Gall. Mine, gestus : moriones enim sunt gestuosi. Nec sanior vox Ninnarius, cujus uxor mœchatur et tacet, in Gloss. ejusd. Isid. Nimnarus, Papiæ et Johan. de Janua, a quo Niminarus, couz c'est de qui sa femme fait avoutrerie, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Sed iis locis Mimarius legendum censet iterum Grævius. Vide supra Minarius 4.