« »
 
[]« 1 minorare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 402a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINORARE1
1. MINORARE, Minuere, Papiæ. vett. Glossæ : Minoro, ἐλαττῶ. Glossæ Isonis Magistri : Decisus, decurtatus, vel detruncatus, Minoratus. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Minorare, amoindrissier, faire mendre ; Minoratio, amoindrissance. Capitul. de villis Caroli M. tit. 23 :
Et, ut diximus, per hoc vaccaritias et carrucas non Minorent.
Edictum Pistense num. 20 :
Provideant ne illi qui panem coctum aut carnem per deneratas aut vinum per sextaria vendunt, adulterare et minuere possint... Quos si inventi fuerint adulterare vel Minorare, ut supra diximus, etc.
Vita S. Virgilii Episc. Arelat. :
Nihil de nominis sui proprietate Minorans, dum vigil permansit in opere, etc.
Epist. Gregorii IV. PP. ad Episcopos Regni Francorum :
Eo quod, ut dicitis, pertineat ad injuriam ac dehonestationem Imperialis potestatis, et ad Minorationem et reprehensionem nostræ auctoritatis.
Aurora :
Majestate Patri Patre Minorat eum.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 631 :
Quibus auditis maxime doluit et ingemuit ; et quasi mente Minoratus, quia factum emendare non poterat, etc.
Oberti Cancellarii Annal. Genuens. lib. 2. apud eumdem tom. 6. col. 291 :
Et ne tamen videar Rempublicam minus deligere, quam quondam dilexerim, et respuendo arbitrer aliqualiter Minoratus, etc.
Occurrit in leg. ult. D. de Serv. export. (18, 7.) apud Saxon. Gramm. lib. 2. et non semel in sacris libris. Nostris Gallis, Amermer, eadem notione. Assisiæ MSS. Hierosolymitanæ cap. 41 :
Sans rien accroistre ne Amermer.
Cap. 135 :
Ne pooit-il Amermer le pris que de la valeur de la beste.
Amenuiser, eodem significatu. MS. :
Mez se li Roiz m'aloit de que que soit boissant,
Que du don qu'il m'a fait m'aloit Amenuissant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minorare Placita. Vide Majorare 2.