« »
 
[]« 2 minores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 402c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINORES2
2. MINORES, Religiosi Ordinis S. Francisci, qui sectatoribus suis id nominis indidit, Regulæ a se scriptæ cap. 6 :
Nullus vocetur Prior, sed generaliter omnes vocentur Fratres Minores, et alter alterius lavet pedes.
Matthæus Westmonast. ann. 1207 :
Sub his diebus Prædicatores, qui appellati sunt Minores, favente Papa Innocentio, emergentes, terram reppleverunt, etc.
Conradus Abbas Usperg. ann. 1219 :
Dominus Papa in loco ipsorum (pauperum de Lugduno) exsurgentes quosdam alios, qui se appellabant Pauperes Minores, confirmavit.
Mox :
Hi tamen postea attendentes quod nonnunquam nimiæ humilitatis nomen gloriationem importet, et de nomine paupertatis, cum multi eam frustra sustineant, apud Deum vanius inde gloriantur, maluerunt appellari Minores Fratres, quam Minores pauperes, Apostolicæ sedi in omnibus obedientes.
Adde Jacob. de Vitriaco in Hist. Occidentali cap. 38. et quæ congessit Waddingus.