« »
 
[]« Minuere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINUERE
MINUERE, Minuere sanguinem, Sanguinem detrahere, venam incidere. Veget. lib. 1. de Arte veterin. cap. 22. ubi de sanguinis detractione et phlebotomo :
Veteres autem prudentioresque auctores absque necessitate depleri animalia vetuerunt, ne consuetudo Minuendi, si tempore aliquo facta non fuerit, statim intra corpus morbum ac valetudinem generet.
Pelagius Episcopus Ovetensis in Ferdinando Rege Hispan. :
Voluit Minuere se sanguine, et postquam sanguinem Minuit, decidit in lecto, et mortuus.... est.
Luc. Tudens. in Chron. æra 1129 :
Cum esset in vinculis, ægrotavit, et Minuit se sanguine.
Conr. Usperg. in Philippo :
Rex vero minutionem sanguinis fecit ibidem de venis utriusque brachii ; plurimi quoque de suis Minuebant sanguinem.
Joan. de S. Victore, de Utilitate tribulationis cap. 8 :
Purgatur corpus humanum Minutione, et hoc dupliciter, scilicet venæ apertione, et flebotomiæ percussione.
Petrus Diac. lib. 4. cap. 100 :
Ubi quondam Leo Papa sanctissimus cum Normannis præliaturus, sanguinem Minuerat.
Statuta Synodalia Odonis Episc. Paris. cap. 2. § 5 :
Et ne sibi tunc Minuatur, cum debent Synodo interesse, prohibetur.
Stata autem erant minutionis tempora Monasteriis, extra quæ sanguinem minuere fas non erat, nisi gravis urgeret infirmitas. Hujusce ritus rationem sic exequitur liber Ordinis Victoris Parisiensis MS. cap. 55 :
Iste est ordo Minuendi. Quinquies in anno fient generales Minutiones, extra quas sine periculo gravis infirmitatis licentia Minuendi nulli omnino conceditur. Propterea enim tam sæpe conceditur, ne ab aliquo, exceptis his temporibus, superfluo regulariter requiratur. Prima est in Septembri : secunda est ante Adventum : tertia est ante Quadragesimam : quarta post Pascha : quinta post Pentecosten.... tribus diebus Minutio durabit. Post tertiam diem ad Matutinas venient, et de cætero in conventu erunt : sicque die quarta in Capitulo absolutionem accipient.
Similia habet ferme S. Gilebert. in Reg. Ordinis de Sempringham, pag. 734. Statuta Canon. Regul. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 99 :
De minutionibus fratrum :
De Minuendis quod Minuant quater, atque necesse
Valde si fuerit, plus.
Chron. S. Trudonis lb. 9 :
Quando Minuebant Fratres, chorus totus unus simul Minuebat cum silentio et psalmodia, sedentes ordinate in cella una.
Statuta Ordin. Cisterc. ann. 1184. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1256 :
Minuantur conversi quando Abbates præcipiunt. Qui contemserit, perdat Minutionem illam.
Charta Odonis Abbat. S. Dionys. ann. [] 1231. in Tabular B. M. de Argentolio :
In Minutionibus vero habeant Minuti in infirmariis a Priore pitanciam singulis diebus per tres dies.
Adde libr. Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 90. Bernardi Mon. Ordin. Cluniac. part. 1. cap. 29. Guidonis Discipl. Farfens. cap. 41. et Constitut. Ordin. Prædicat. dist. 1. cap. 8 : Guigonem II. Priorem Cartusiensem in Statutis ejusd. Ord. cap. 39. 54. Minutiones generales, in Statut. antiq. ejusd. Ordin. 2. part. cap. 8. § 12. cap. 15. § 3. et Statut. Ord. Præmonstr. dist. 1. cap. 18. 19. Infirmariæ generales dicuntur non semel, in Consuet. Cluniac. MSS. ann. 1301. ex Bibl. B. M. Deauratæ Tolos. At in Capitulari Ludovici Pii ann. 817. vetantur Monachi certum flebotomiæ tempus observare. Cui consentit quodammodo Udalricus lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 21. Addit idem Chron. Trudonense pag. 458. addicta fuisse in Monasteriis prædia ad ejusmodi minutiones :
Oppidanus quidam noster Arnulfus terram tenere volebat sine servitio, quæ debet servire Fratribus ad omnem Minutionem sanguinis eorum.
Vide Ailredum Rievall. in Vita S. Edw. Confessoris cap. ult. Concilium Dusiacense I. part. 2. cap. 33. Lambert. Ardensem pag. 160. Decretales Gregorii IX. PP. lib. 3. cap. 6. Vitas Abbatum S. Albani, etc.
P. Carpentier, 1766.
Quod de statis apud monachos minutionis temporibus docet Cangius, observare etiam licet apud canonicos sæculares. Obituar. Rotomag. MS. :
Quilibet canonicus, dummodo fuerit residens per tres menses, potest capere in anno duodecim flobotomias, et durat tres dies ; sed non valet in festis triplicibus.
Stat. eccl. colleg. S. Dion. Leod. tom. 2. Monum. sacr. Antiq. pag. 445 :
Item quicumque sine licentia petita sanguinis minucionem faciendi in civitate Leodiensi, si infra triduum minucionis ipsius moretur, nihil de anno gratiæ recipiet.
P. Carpentier, 1766.
Sed et apud laicos viguit idem usus ; imo nonnulli a monachis licentiam vel jus obtinebant se se in monasterium recipiendi, cum sanguinem, cautionis causa, sibi detrahere vellent ; quod parum differt a jure pastus et procurationis. Vide in his vocibus. Charta Radulfi vicecom. Bellimont. ann. 1226. ex Tabul. Major. monast. :
Poteramus in prioratu monachorum Majoris monasterii, apud Vivonium in terra nostra, Minutiones nobis ter in annis singulis celebrare ; et ibidem per tres dies continuos in singulis Minutionibus immorari cum uxore nostra et familia et gente ; et tunc nobis monachi tenebantur, tam nobis quam nostris, in omnibus necessariis providere.
Minutor, Venæ incisor. Buschius de Reformat. Monast. apud Lebnit. Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 482 :
Omnia etiam officia mechanica in suo habent monasterio, videlicet sartores.... rasores, Minutores et cetera similia officia.
Chron. Windeshemense lib. 1. cap. 28 :
Rasor et Minutor, Chirurgicusque expertissimus.
Hinc emendandus Petr. Damian. lib. 6. Epist. 26 :
Nonnulli vegeto corpore.... vaporandam Minutori venam præbent.
Perperam nemitori editum. Vide in Lanceola.
Minuatio, pro Minutio, in Capitulari 3. ann. 789. cap. 3 :
Et de pallore earum propter sanguinis Minuationem.