![[]](img/image.png)
MINUS, pro Nimium. Spicileg. Fontanell. MS. pag. 171 :
Certus ei(recipiendo in novitium)usque ad quem venisse debeat dabitur terminus non Minus remotus.
Minus Valere apud Hispanos, Valer menos, dicuntur qui minorantur fide, qui nota
aliqua infamiæ notantur : ut sunt ii qui quod homagia se facturos promiserunt, non
adimplent : qui se per curiam dedixerunt, generaliter infames. Vide Leges Alfonsinas part.
7. tit. 6. et
Menoscabare.