« »
 
[]« Minutalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 404b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINUTALIA
MINUTALIA, Intestina animalium, Gall. Menuailles. Auctor Queroli sub finem :
Jam porro de ossibus fractis placuit convenitque ut in Minutalibus solidus, in principalibus vero ossibus, argenti libra protenus tradetur, quæ autem vel principalia videri ossa debeant, vel minuta, medicorum tractatus inveniat.
Eginh. Epist. 23 :
Boves vero qui occidendi sunt, volumus ut facias ad Ludivacam venire, et ibi occidere. Unum ex his volumus ut dari facias Hruotlonge, et illa Minutalia atque interranea, quæ ad nostrum opus servari non possunt, volumus ut dentur ad illam familiam quæ ibidem est.