« »
 
[]« Mir » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIR
MIR, apud Gothos, adjectum nominibus appellativis, quid significet, docemur ex Smaragdo in Comment. in Partes Donati :
In Francorum Gothorumque genere hæc patronomyca species frequentatur multotiens : a parte enim gentili et Theodisca veniunt lingua, de quibus in exemplo Gothorum pauca primum ponimus nomina, quorum hæc sunt, Altmir, Glitmir, Rigmir, Rainmir, Watmir,... et similia, quorum hæc est in Latinum interpretatio. Altmir namque vetulus mihi, interpretatur : Glitmir, debitus mihi : Rigmir, potens mihi : Rainmir, nitidus mihi : Watmir, vestimentum miki.
Vide Grimm. Gramm. Germ. tom. 2. pag. 571.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mir, veteri Gallorum lingua Princeps, dominus, aut vir eximiæ dignitatis denotatur. Hinc crebræ Regum Francorum appellationes in Mir desinentes, ut Marcomir, Ingomir, Chlodomir. Eodem significatu Mar usurparunt, ut Viridomar, etc. An a Syriaco רמ Mar, seu Chaldaico ארמ Mare, quod dominum sonat, ducta vocis origine, affirmare non ausim.