« »
 
MISERATIO 1, MISERATIO 2, MISERATIO 3, MISERATIO 5.
[]« 1 miseratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERATIO1
1. MISERATIO, Græc. οἰϰτιρμός. Rufinus Presb. in Psal. 50 :
Misericordiæ virtus inseparabiliter in Deo est : cum autem ex hac misericordia nobis aliqua beneficia tribuuntur, Miserationes dicuntur.
Charta Guillelmi Archiepiscopi Dom. Parteniacensis ann. 1169. ex Tabulario Absiensi fol. 26 :
Dono eisdem et concedo in eleemosynam terras et talleas earum, et quidquid mei juris est in eis quas habitatores Absiæ acquisierunt, vel acquisituri sunt in cunctis feodis meis, excepto quod si propter acquisitionem terrarum amodo acquirendarum alicujus feodati mei servitia amiserim, Abbas Absiæ inde Miserationem meam expostulet.
Vide Merces.
[]« 2 miseratio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERATIO2
2. MISERATIO, Preces quæ statis diebus pro defuncto funduntur. Canones Hibern. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 12 :
Si vero eadem familia Miserationem animæ ejus in die vii. fecerint, reddet amicus precium ejus, et sedatium commune.
Vide in Memoria.
[]« 3 miseratio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERATIO3
3. MISERATIO. Miseratione Divina, Formula non episcopis tantum, sed et abbatibus usitata. Charta ann. 1280. ex Bibl. reg. :
Mathæus Miseratione divina ecclesiæ beati Dionysii in Francia abbas humilis, etc.
[]« 5 miseratio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERATIO5
5. MISERATIO, Parcimonia. Comœd. sine nomine act. 2. scen. 1. ex Cod. reg. 8163 :
Sumptus pro voto sine Miseratione capite.
[]