« »
 
MISERICORDIA 1, MISERICORDIA 2.
[]« 1 misericordia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 409c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERICORDIA1
1. MISERICORDIA, Idem quod Merces, nostris Mercy, de qua voce supra egimus, indulgentia. Lex Bajwar. tit. 14. § 8. num. 2 :
Si vero de ancilla habuerit filios, non accipiant portionem inter fratres nisi tantum quantum ei per Misericordiam dare voluerint fratres eorum.
Concilium Remense II. can. 43 :
Qualiter omnes lites et jurgia in sua Misericordia terminum habere potuissent.
Cap. seq. :
Quatenus in sua piissima Misericordia, si qua necessaria sunt, augeantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Misericordiæ Memoria, Servitium perpetuum pro defunctis. Annal. Bened. tom. 3. pag. 604. ubi Chartæ mentio fit qua a Gesla Abbatissa Romarici-montis instituta est Memoria Misericordiæ, seu
servitium perpetuum, post occisos a paganis homines de potestate, quæ dicitur Lietzeis.
Misericordia, Quod contra præscriptas Monasteriorum regulas in cibo, potu, ac etiam vestitu, Monachis, per indulgentiam, vel ex necessitate præbetur. Ordericus Vitalis lib. 13 :
Abstulit colloquia, et infirmi corporis quædam subsidia, quæ illis moderata Patrum hactenus permiserat reverendorum clementia.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS. cap. 35 :
Quando alicui infirmo pro Misericordia aliquid datur, etc.
Udalricus lib. 3. Consuet. Clun. cap. 8 :
Per totam æstatem in diebus dominicis ad cœnam impenditur illis Misericordia de lacte.
Cap. 11 :
Et Camerarius si cui habenti tria pellicia, adhuc pro Misericordia addit et gunellam, etc.
Cap. 29 :
Coopertorium ideo non ibi datur, quia id magis habent Fratres pro Misericordia, quam pro illa regulari constitutione, etc.
Michael Scotus lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 36 :
Quidam Monachus Carthusiensis, cum illi offerretur Misericordia in sextis feriis, etc.
Infra :
Semel fuit Misericordia de anguillis, etc.
Vitæ Abbatum S. Albani pag. 71 :
Hic quoque procuravit... ut detestabiles ingurgitationes Misericordiarum (in quibus profecto non erat Misericordia) prohiberentur.
Vide pag. 66. et Statuta Ordinis de Sempringham pag. 727. 728. 764. et alibi passim. Misericordiæ regulares, quæ ex Regulæ prescripto indulgentur, in Monastico Angl. tom. 1. pag. 149.
Misericordia, Indulgentia quævis :
Misericordiam quærere, Demander misericorde, pardon.
Liber Ordinis S. Vict. Par. MS. cap. 33 :
Si alicui hebdomada aliqua ascripta fuerit, si intelligit se illam [] propter quamlibet incommoditatem non posse complere, indicet hoc Abbati secreto, et postea si ipse jusserit, quærat inde Misericordiam in Capitulo.
Id est, indulgentiam. Statuta antiqua Cartusiens. 2. part. cap. 6. § 47 :
Priores quacunque causa judicio Capituli inutiles reputati, moneantur, ut petant Misericordiam. Quod si noluerint, Capitulum utilitati domus providere tenetur.
§ 48 :
Cum Prior propter infirmitatem vel senium factus inutilis voluerit super annum habere Misericordiam, significet domui Cartusiæ, etc.
Adde cap. 7. § 5. cap. 12. § 7.
Misericordiæ, Sellulæ erectis formarum subselliis appositæ, quibus stantibus senibus vel infirmis per misericordiam insidere conceditur, dum alii stant, nostris Misericordes vel patiences. S. Willelmi Consuet. Hirsaug. lib. 2. cap. 2 :
Primum in ecclesia quamdiu scilla pulsatur ante Nocturnos, super Misericordiam sedilis sui, si opus habet, quiescit.
Veteres Consuetud. Floriacensis Cœnobii :
Conventus erectis subselliis, Misericordiis assidebit.
Statuta Ordinis de Sempringham pag. 721 :
Facta oratione super formas aut Misericordias, si tale tempus fuerit, signantes se inclinent.
Infra :
Et tunc prosternantur super formas, vel si tale tempus fuerit, inclinent, et post resideant super Misericordias.
Statuta Ordinis Cartusiensis :
Item tunc stent in sedibus suis versa facie ad altare, donec ad Misericordias, vel super formulas, prout tempus postulat, inclinent.
Et mox :
In festis xii. lectionum ad Misericordias inclinamus, omni vero alio tempore procumbimus super formulas.
Ita hac notione usurpant Usus antiqui Ordin. Cisterciensis cap. 50. 51. 56. 68. 69. 74. 76. 82. et Statuta antiqua Ordin. Cartusiensis 1. part. cap. 8. § 3. cap. 11. § 27. cap. 13. § 10. 27. 37. cap. 31. § 1. 6. cap. 36. § 27. cap. 37. § 2.
Misericordia, Aula Monasterii, in qua forte comedebant, quibus ab Abbate aliqua in cibis et potu indulgentia concedebatur. Chronicon Beccense ann. 1452 :
Tabulas in aula quæ dicitur Misericorde, fecit renovare et directorium, etc.
Provinciale Lyndwoodi de statu Regular. pag. 211 :
Ad hæc statuimus, ut cum pro debilitate vel alia justa de causa monachi seorsum in Misericordia commorantur, semper habeant secum duos ad minus seniores, qui aliorum levitates debita correctione compescant. Et qui postmodum in Capitulo testificentur qualiter Misericorditer fuerint conversati.
Misericordia, vox forensis : Pœna seu mulcta de quovis crimine, aut quavis forisfactura, nullis definita legibus, sed judicis relicta arbitrio, qui minorem vel majorem in reum pro delicti modo, decernit : non quod soleat hujusmodi mulcta irrogari confitenti, et misericordiam petenti, ut quidam volunt, sed quod ea ex misericordia judicis nude pendeat. De qua sic Glanvilla apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Est Misericordia domini Regis, qua quis per juramentum legalium hominum de viceneto, eatenus amerciandus est, ne aliquid de suo honorabili contenemento amittat... Mulcta lenior sic dicta quod lenissima imponitur Misericordia ; graviores enim mulctas Fines vocant, atrocissimas Redemptiones.
Glanvilla lib. 9. cap. 11. § 2. Posteriora verba sunt Blountii. Galli efferunt Mercy, Angli Amerciamentum. Leges Kanuti Reg. Angl. cap. 74 :
Si quis ordinis infracturam faciat, emendet secundum ordinis dignitatem werra, wita,... et omni Misericordia.
Leges[] Burgor. Scoticorum cap. 131 :
Vir suus non tenetur respondere, neque de Misericordia, neque de petitione partis adversæ.
Charta Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1283. apud Rymer. tom. 2. pag. 258 :
Perdonavimus etiam ei Misericordiam ad nos spectantem pro usurpatione sua prædicta.
Historia Fundat. Prioratus de Dunstaple in agro Bedford. :
Et per hujusmodi confirmationes... habuerunt dicti Canonici omnia placita, et Misericordiam hominum suorum.
Adde Fletam lib. 1. cap. 48. § 8. 21. Leges Henrici I. cap. 1 :
Non dabit vadium in Misericordia pecuniæ suæ, etc.
MS. :
De noef livres fust envers l'Evesque en Merchi.
In Misericordia Regis esse dicuntur, qui ob rata et definita legibus quædam delicta, a Rege, quali ille vult, mulcta distringi possunt : quæ tamen Regis misericordia non extenditur ad amissionem tenementi sive hæreditatis. Ita Regiam Majest. lib. 2. cap. 74. § 7. et lib. 3. cap. 1. § 18. Vide lib. 1. cap. 8. § 35. cap. 26. § 5. cap. 27. § 7. lib. 2. cap. 74. § 5. 6. 7. lib. 3. cap. 8. § 9. cap. 36. § 4. lib. 4. cap. 1. § 16. Quon. Attach. cap. 53. § 8. cap. 54. § 5. cap. 74. Statuta Alexandri Regis Scotiæ, Leg. Burgorum Scotic. Iter Camerarii, Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 19. § 8. etc. Rogerum Hoveden. pag. 783. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Misericordia Vicecomitis. Glanvilla lib. 9. cap. 10 :
Adversa pars... in Misericordia vicecomitis erit, quia generaliter verum est, quod de quolibet placito, quod in comitatu deducitur et terminatur, misericordia quæ inde provenit vicecomiti debetur. Quæ, quanta esse debet, per nullam assisam generalem determinatum est, sed pro consuetudine singulorum comitatuum, debetur in quodam comitatu plus, in quodam minus. Misericordia domini,
lib. 9. cap. 1. § 8.
In Misericordia Poni, i. mulctam aut pœnam arbitrio judicis incurrere, in Monastici Angl. tom. 2. pag. 16. et apud Bractonum pag. 102. 103.
In Misericordia Regis corpus ejus erit, in Legibus Edw. Confess. cap. 12.
Communis Misericordia. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 976 :
Ac de murdro, et de communi Misericordia quando contigerit, videlicet Comitatus et hundredi coram nobis vel aliquibus Justitiariis nostris, etc.
Et pag. 669 :
Et sint quieti de scyris et hundredis... et de turno Vicecomitum et de communi Misericordia Comitatus, et hundredi, et de opere castellorum et pontium, etc.
Ubi communis misericordia videtur appellari mulcta toti pago aut communitati irrogata.
Misericordiam Postulare dicitur, qui in ordinem Cartusiensem admitti postulat, apud Guigonem in Statutis ejusdem Ordinis cap. 22. § 1. 5. in Statut. antiq. ejusdem Ordin. part. 2. cap. 23. § 2. cap. 24. § 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Misericordiam Facere, Pœnitentiam regularem imponere. Chron. Mellicense pag. 438 :
Fecimus Misericordiam Abbati post visitationem, et cum jam recipere deberemus resignationem, defecimus in notario.
Misericordia, Quodvis onus quod a Comitibus, Vicecomitibus et Præpositis, provinciarum aut urbium incolis, pro eorum arbitrio imponitur. Charta Edw. I. Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. pag. 938 :
Concedimus etiam... eisdem Abbati et Monachis et eorum successoribus, quod sint quieti de omnibus Misericordiis[] in perpetuum.
Vide tom. 1. pag. 310. Hinc crebro
Misericordiæ Comitatus, Vicecomitum, Præpositorum hundredorum, etc
. in Chartis Anglic. tom. 2. pag. 184. 286. Vetus Charta in Hist. Monasterii S. Audoeni Rotom. pag. 480 :
Et inde coram eo placitabuntur, et de omnibus Misericordiis et emendationibus, excepta querela pro qua vadium belli datum fuerit, debemus habere... 2. solidos
Misericordia, Eleemosyna, apud S. Petrum Chrysolog. Serm. 54. S. Fulgentium lib. de Trinitate, etc.
Misericordiam dispensare pauperibus
, in Capitul. lib. 5. cap. 24. Gesta Consulum Andegav. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 439 :
Manus misit ad loculum Misericordiam leproso volens impendere.
[]« 2 misericordia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 410c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISERICORDIA2
2. MISERICORDIA, Pugio, cultellus brevis, sica. Nominis rationem affert Falcetus, quod milites seu equites ejusmodi pugione, quo accingebantur ad dextrum latus, prostratos hostes ad misericordiam victoris implorandam adigerent. Gaufredus Vosiensis lib. 1. Chron. cap. 44 :
Cumque se ad muli pedes inclinaret, abstracto Burgensis gladio, qui Misericordia vocatur, crudeliter Militi infixit.
Lambertus Ardensis :
Manus in eum injecerunt, et extractis patulis (leg. spatulis) sive Misericordiis, immisericordissimi eum immisericorditer jugulaverunt.
Charta Communiæ Atrebatensis ann. 1211. § 10 :
Quicunque cultellum cum cuspide, vel curtam spatulam, vel Misericordiam, vel aliqua arma multritoria portaverit, etc.
Le Roman de la Rose :
Pitiés qui à tous bien s'accorde,
Tenoit une Misericorde,
Décourrant de plors et de lermes,
En lieu d'espées, entre tous termes,
Certes, se li Acteurs ne ment,
Perceroit pierres diaments.
, MS. :
Misericordes et bons bastons planez.
Willelm. Guiart ann. 1302 :
Plusieurs pietons François a là,
Qui pour prisonniers n'ont pas cordes,
Mais coutiaus et Misericordes,
Dont on doit servir en tiex festes.
Et ann. 1303 :
Fauchons tranchans, espées cleres,
Godendas, lances esmoulues,
Coutiaus, Misericordes nues.
Li livres de l'exemple du Riche homme et du Ladre, MS
. cujus auctor Canonicus Feræ super Esiam ann. 1352. cap. de armes de Penance :
Et porte une Misericorde
De bonne pais et de concorde.
In Inventar. bonorum mobilium Ludov. Hutini Regis Franc. in Camera Comp. Paris. sunt
deux espées de Thoulouse, et deux Misericordes
. Libellus Catalanicus MS. :
de Batallia facienda : Jo aytal jur que asso de que he reptat aytal es veritat, e que li ho manare el camp no mettre, coltel, ne Misericordia, ne alena, no aguyello, ne neguna manera d'armes, si ne aquelles que acostumadas son de metre. Misericorde ou cousteau à croix,
apud Symphorianum Champerium lib. de Ordine Militari. Placit. Eduard. II. Reg. Angl. ann. 7. Berk. rot. 74. in Abbrev. Placit. pag. 318 :
Percussit Ricardum fratrem suum de quadam arma, quæ vocatur Misericod, quæ est in longum 3. pedum et lata prope hiltam 2. pollicum et apud punctum dimidium pollicem.