« »
 
[]« Miskenning » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 411b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISKENNING
MISKENNING, Bromptono, est variatio loquelæ in Curia. Est autem loquela idem quod causa, placitum, juris sui persecutio judicialis. Ita variare loquelam dicitur, qui aliud petit, quam quod initio et in prima litis contestatione petierat, vel qui in prosecutione juris sui non sibi constat. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 2 :
Et amplius non sit Miskenninga in Hustenge, neque in Falkesmote, neque in aliis placitis infra civitatem, etc.
Et cap. 22 :
Ut qui in præfectura vel qualibet potestate constitutus sæpe differt exigere, dum licet, quod sæpe cum labore, frustraque prosequitur destitutus : transeunt autem in mislocutione Miskenninge, quæ magis inhorruit in Londonia.
Ubi Mislocutio, idem valet quod Miskenninge : misloqui enim dicitur, qui perperam loquitur, quæ vis est vocis : est autem Cenning, et Cennan, Anglo-Saxonibus, citare, vocare, cui mis adjectum, male sonat. Unde in Legibus Henrici I. modo laudatis cap. 12. Miskinning definitur,
Iniqua et injusta in jus vocatio ; inconstanter loqui in curia, vel invariare
. Ita Miskenning, est mislocutio, quomodo Mauparler videtur usurpasse[] Petrus de Fontanis a nobis editus cap. 5. § 7 :
La paine de celui ki son ensoine ne veut noumer, ne jurer, oste de lui l'aide de Dieu en se querele, encore l'eust-il bone ; et en voit-on mult souvent perdre par Mauparler, ou par autres airremens.
Qui porro misloquebantur, seu loquelas suas variabant, in mulctam incidebant, quæ
Meschenninga et Miskenninga dicebatur, cum ejusmodi variationes vetarentur, ut ex Legibus Henrici I. colligitur. Charta Henrici II. Regis Angliæ apud Madox Formul. Anglic. pag. 45 :
Habeat per totam terram suam, soccam et saccam, et toll et team, et Meschenningge, et infanghenethof, et omnes assultus in suo jure.
At cum eæ mulctæ levioribus de causis irrogarentur a judicibus, regiique subditi iis vexarentur, has sustulit Stephanus Rex Angl. apud Ricardum Hagustald. :
Omnes exactiones, et injustitias, et Meschenningas sive per Vicecomites vel alios quoslibet male inductas funditus extirpo.
Hinc etiam in veteribus Tabulis immunitates continentibus, ut in Chartis Henrici III. et Ricardi III. Regum Angl. in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 134. 827. hæc verba passim leguntur :
Sint quieti de... Warpani et Averpani, et Hundredespeni, et de Meskenninge, et Blodwite, etc.
Adde Chartam Eduardi Confes. ibid. tom. 1. pag. 237. Charta Eduard. reg. Angl. ann. 1044. in Suppl. ad Miræum pag. 13. col. 2 :
Concedo eis etiam in omnibus terris suis prænominatis consuetudines hic Anglice scriptas, scilicet... Mischenninge,... aliasque omnes leges et consuetudines, quæ ad me pertinent.