![[]](img/image.png)
1. MITA. Lex Bajwar. tit. 9. cap. 2. § 3. et 4 :
De illo Granario, quod Parch appellant, cum 3. sol. componat ; de Mita vero si illam detegerit, vel incenderit, cum 3. sol. componat.Ubi, opinor, recte viri docti existimant esse idem quod meta, acervus segetum. Vide in hac voce. Quidam Codd. meda præferunt.