« Mitium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 426a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MITIUM
MITIUM, et Mittium. Vim vocis minime attigisse videntur doctissimi viri
Bignonius et Cangius noster, cum Mitius pro Missus scriptum suspicantur ; ad
rem propius accedit eruditus Eccardus in Notis ad Legem Sal. a Carolo M.
emendatam pag. 176. ubi forasmitio uno verbo, idem esse tradit quod
projectio, seu gurpitio ; quod scilicet veteribus solemne erat alicujus
symboli projectione rei cujusvis possessione sese exuere, atque adeo alium investire. Hinc
est etiam quod Mittio apud Marculfum lib. 1. Form. 23. de legali ad judicium
citatione interpretatur, quod ramo perinde abjecto et in sinum adversarii projecto,
ejusmodi citatio fieri solitum erat. Mihi vero Mitium, idem videtur quod Dominium,
legitima possessio : quo sensu non obscure occurrit in Charta Caroli M. ann. 771. apud
Marten. tom. 1. Anecdot. col. 11 :
Præcipientes ergo jubemus, ut nullus judex publicus... homines ipsius ecclesiæ et monasterii ipsiusPræceptum Pippini Regis ann. 751. apud eumdem Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 26 :(Morbacensis)tam ingenuos quam et servos, qui super eorum terras et Mitio manere videntur, etc.
Præcipimus, ut neque vos, neque juniores aut successores vestri Abbatibus ipsius lociAliud ejusdem Regis ann. 760. ibid. col. 27 :(Anisolensis)nec Mitio potestatis illorum, nec hominibus qui per ipsos legibus sperare videntur, inquietare... præsumatis.
Vel quicquid ad ipsum monasterium sperare videntur, unde legitimo redebet Milio, sub sermone tuitionis nostræ, etc.Quæ alia non videntur ab iis quæ leguntur in Diplom. Caroli M. ann. 769. ibid. col. 32 :
Ita ut nullus judex publicus in curtes ipsius monasteriiEt in alio ann. 782. ibid. col. 42 :(Corbeiensis)vel homines qui supra terras commanere videntur, etc.
Ut nullus judex publicus fisci nostri in jam dictas villas vel facultates ipsius SanctiCui interpretationi alia quæ a D. Cangio laudantur, haud invita Minerva posse accommodari existimo. Vide Foras-mixtos in Foras.(Martini)ad agendum, etc.