MITRÆ, Feminarum sunt, ut pilea virorum, ait Servius ad. 9. Æneid. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Mitra, coiffe à
femme.
Warnerius MS. in Caprum Scottum Poetam, ut veteres
omittam :
His dictis sapiens subrisit domna parumper,
Et Mitræ pulcram supposuit faciem.
S. Hieronym. Epist. 10. de Magdalena :
Non habuit crispantes Mitras, nec
stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos.
Epist. 32 :
Tunc
crines ancillulæ disponebant, et Mitellis crispantibus vertex artabatur
innoxius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Erat autem
Mitra tæniæ species, qua mulieres caput cingebant ; quod ornamentum ita ipsis
proprium existimabatur, ut viris probrosum esset, iisque non nisi in desidiæ
insimulationem concedetur. Servius ad Æneid. 4. 216 :
Quibus effœminatio crimini
dabatur, etiam Mitra iis adscribebatur.
Vide Mercerum ad Alex. Gen. Serm. pag.
424. Passerat. ad Propert. et Salmas. ad Hist. August. pag. 390. Interdum
Mitra pro
quavis fascia sumitur, ut apud Celsum lib. 8. cap. 10. pro fascia ad involvendum brachium
fractum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Semimitra, Dimidiata mitra. Ulpiano leg. 25. § 10. D. de auro, arg. et mund.
Mitra, dictum Deo dicatarum capitis tegumentum. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 31 :
Mitra est pileum Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis
devotarum. Mitram
autem a
velo distinguit idem Isidorus lib. 2. de Offic.
Eccl. cap. 17. ubi ait
mitram virgines Deo dicatas,
quasi coronam virginalis
gloriæ præferre in vertice
.
Mitrellas vocat Optatus Milevitanus lib. 6 :
Jam illud quam stultum, quam vanum, quod
ad voluntatem et quasi ad dignitatem vestram revocare voluistis, ut virgines Dei agerent
pœnitentiam ; ut jamdudum professæ signa voluntatis capitibus postea vobis jubentibus
immutarent ? ut Mitrellas alias projicerent, alias acciperent ?
Mox de ejus
materia :
Nec ulla sunt præcepta conjuncta, vel de qua lana Mitrella fieret, aut de
qua purpura pingeretur ; non enim panno potest virginitas adjuvari, etc.
Utitur
ibi non semel.
Mitellas, dixit Virgil. in ludicro Poematio, ut et Apuleius lib. 7.
et 8. Metamorph.
Mitras Monialibus etiam tribuunt Statuta Ordinis
de
Sempringham pag. 762 :
Habent etiam... si voluerint, et Mitras lineas nigras et
forratas de agninis pellibus.
Alibi :
Omnes habeant Mitras lineas de
grossiori panno, etc.
Mitra proprium hodie dicitur summorum Pontificum capitis ornamentum ac tegumentum, atque
adeo Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum : cujus tamen mentionem inter ornamenta
Pontificum, apud veteres Auctores, qui de Officiis divinis scripsere, aut in
Sacramentariis, vel veteribus Liturgiis fere nullam fieri observavit Menardus ad librum
Sacramentorum Gregorii M. adeo ut vix ann. 1000. ea
tribuatur Pontificibus et Episcopis, ut apud Petrum Damian. serm. 1. de
Dedicat. et lib. 1. Epist. 20. Hugonem Flaviniacensem in Chron. ann. 1100. pag. 260. S.
Bernardum Epist. 40. etc. Honorius Augustod. lib. 11. cap. 24 :
Mitra quoque
Pontificalis sumpta est ex usu legis. Hæc ex bysso conficitur et thyara, etc.
Adde Hugonem a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 55. et in Speculo Eccl. cap. 6.
Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 22. Innocent. III. PP. lib. 1. de Myster.
Missæ cap. 10. 11. 44. 60. etc. Jacobus Cardinalis de Bonifacio VIII :
Cornua fronte gerit duplicem signantia legem,
Legem quippe novam Christi veteremque figuram.
Symeon Thessalonicensis lib. de Templo et Missa, ait Episcopos Orientales sacra
facere nudo capite, excepto Alexandrino Patriarcha qui in capite gerit, quod vocant
ἱερόν, deinde hæc subdit :
Ἕφερε
γὰρ ὁ νομιϰὸς ἀρχιερεὺς ἐπὶ ϰεφαλῆς ϰίδαριν, ἣν δὴ ϰαὶ μίτραν ὀνόμαζον, ϰατὰ δὲ ϰαὶ οἱ
περιτιθέντας ἱεράρχαι τοῦτο ϰαλεῖν εἰώθασιν.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mitræ
Folquini Morinensis Episc. qui ann. 855. mortuus est, meminit Johan. Iperius in Chron.
cap. 13. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 510. ubi eam in monasterio suo Sithiensi
asservatam una cum cappa ejusdem Folquini et chirothecis atque sandaliis testatur :
Adhuc sub antiquo decore conservamus cappam ejus unam processionalem, Mitram,
chirothecas atque sandalia, stolas quoque tres, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Theodulf. Aurel. episc. lib.
5. carm. 3 :
Illius ergo caput resplendens Mitra tegebat.
Longe ergo sæculo
x. antiquior est mitra ad usum episcoporum. Consule
Marten. de Ant. eccl. ritib. tom. 1. col. 356. edit. 1736. et Tract. nov. dipl. tom. 4.
pag. 325.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Episcopos
interdum non nisi ex concessione Romani Pontificis
mitra usos fuisse, colligitur ex
Epist. Calixti II. PP. ann. 1120. in Batav. sacra pag. 139. qua Godebaldo Trajectensi
Episcopo ejusque successoribus
pro commissæ ipsi ecclesiæ reverentia, et diutinæ ad
invicem dilectionis affectu
concedit
Episcopalem Mitram.
◊ Episcopalis autem mitræ triplicem speciem statuit Ceremonialis
Episcoporum lib. 1. cap. 17 :
Mitræ usus antiquissimus est, et ejus triplex est
species ; una quæ pretiosa dicitur, quia gemmis et lapidibus pretiosis, vel laminis
aureis vel argenteis contexta esse solet ; altera auriphrygiata sine gemmis, et sine
laminis aureis vel argenteis, sed vel aliquibus margaritis composita, vel ex serico albo
auro intermisto, vel ex tela aurea simplici sine laminis et margaritis. Tertia quæ
simplex vocatur, sine auro, ex simplici serico Damasceno, vel alio, aut etiam linea, ex
tela alba confecta, rubeis laciniis seu franciis et vittis pendentibus. Pretiosa utitur
Episcopus in solennioribus festis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mitra Connsistorialis, Qua utitur Papa cum in consistorio sedet. Gajetanus in Ord. Rom. apud Mabill.
Mus. Ital. tom. 2. pag. 440 :
In pronunciatione ipsorum legatorum vel nunciorum
ipse (Papa)
debet portare pluviale aurifrigiatum, et Mitram consistorialem
nuncupatam.
Alter Ordo Rom. ibid. pag. 232. sic eam describit :
Mitra cum
aurifrisio in titulo sine circulo utitur (Papa)
cum sedet in
consistorio, et judicat ; unde coronam regalem repræsentat.
Mitras gerebant Cardinales, antequam pro capitis ornamento galerus iis assignatus esset
in Concilio Lugdunensi ann. 1245. Ægidius Aureæ valli Monach. in Alberto Episc. Leod. cap.
61 :
Constituit eum summus Pontifex sanctæ Ecclesiæ Romanæ Cardinalem, et imposita
Mitra capiti ejus, inter Cardinales summos eum fecit considere.
Mitræ Cardinalium meminit etiam Cencius in Ord. Rom.
apud Mabill. tom. 2. Mus. Ital. pag. 204. Balsamon de Chartophylace,
lib. 7. Juris Græcorum pag. 462 :
Καὶ τούτους δώδεϰα Καρδηναρίους
τοῦ Πάπα ὁμοίως βλέπομεν ϰεϰοσμημένους χρυσοῖς ἐπιϐλήμασιν, ὡς ἀντιπροσωποῦντας τῷ Πάπᾳ,
ϰαὶ τὰ τούτου στηρίζοντας δίϰαια.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cangio assentit Lazar.
Andr. Boquillotus in disquisit. histor. de Sacra Liturgia, ut observat Georg. Rhodig. de
Liturg. Rom. Pontif. cap. 26. num. 7. quod non ita intelligendum esse monet, ut mitras
dehinc gestare cessaverint, iis quippe semper usi sunt et etiamnunc utuntur, cum in sacris
summo pontifici inserviunt, et quidem sericis ex concessione Pauli II. initio sui
pontificatus, teste Gobel. Persona seu Pio II. in Comment. lib. 2. num. 40 :
Cardinalibus qui sacris induti vestibus, a prælatis inferiorum ordinum,
præterquam loco non cognoscebantur, usum Mitræ sericæ Damasceni operis, rubraque capitia
indulsit.
Mitra Romana, ejusdem nempe formæ quæ Cardinalium. Charta Leonis IX. PP. in favorem Eberhardi
Archiep. Trev. ann. 1049 :
Quapropter omnibus ipsis laudantibus et respuentibus pro
investitura ipsius Primatus, Romana Mitra caput vestrum insignimus, qua et vos et
successores vestri in Ecclesiasticis officiis Romano more semper utamini, semperque vos
esse Romanæ sedis discipulos reminiscamini.
Mitræ privilegium indultum a summis Pontificibus interdum aliis quam Episcopis, verbi
gratia Abbatibus, de quorum
mitra egimus in voce
Abbas mitratus :
præterea Canonicis Ecclesiarum Cathedralium. Anonymus Hasenrietanus in Gebhardo Episc.
Eystetensi, de Clemente PP. :
Qui eisdem Babergensibus hoc privilegium, ut in
summis festivitatibus, tum ministri altaris, tum etiam cæteri seniores Mitram haberent
in capitibus.
Habentur in Bohemia Pia lib. 5. pag. 64. 65. Bullæ Pontificum
Urbani et Bonifacii, quibus facultas conceditur Canonicis Pragensis Ecclesiæ, cum
Archiepisc. celebranti in Subdiaconatus et Diaconatus officio adsunt, uti mitris albis. In
Vitis Abbatum S. Albani pag. 52. Pictaviensis Archidiaconus,
Meus, inquit,
Vicarius in Ecclesia B. Hilarii incedit mitratus in omnibus anni festivitatibus, nec
derogat Mitra Episcopali dignitati
. Vide Vitam S. Henrici Imperatoris cap. 18. et
Bonfilium Constantium in Messana lib. 8. fol. 58. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mitras
Canonicorum interdum nihil fuisse nisi eorum
almucia, colligitur ex Georg. Christ.
Reg. Mogunt. tom. 1. pag. 737. ubi de Conrado III :
Edito voluit Edicto ut pastor
et plebanus Mitras sive almucia de asperiolis ; altaristæ vero et beneficiati temporibus
divinorum Mitras de pellibus agninis nigris gestent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mitrata Beneficia, Episcopatus, Abbatiæ. Gualvaneus
de la Flamma apud Murator. tom. 12. col.
1009 :
Ille (Johannes XXII. PP.)
fuit in concedendis gratiis ultra
modum benevolus ; iste (Benedictus XII. PP.)
fuit
crudelissimus ; retinuit enim 330. beneficia Mitrata cum baculis pastoralibus, et sic
ecclesiarum non pastor, sed destructor fuit.
P. Carpentier, 1766.
Mitras omnibus clericis communes fuisse, docet synod. Tornac. ann. 1366. inter Stat.
ejusd. eccl. pag. 51. art. 14 :
Item intrantes vel exeuntes cancellum capita
humiliter inclinent ad altare ; et dum divina celebrantur, Mitras in capitibus non
habeant.
Ubi capitis tegmen clericorum proprium intelligendum est.
Mitras Monachis tribuit etiam liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Mitras laneas, quales Conversis formavimus, in opere tamen operariis, et
itinerantibus in itinere concedimus.
Et cap. 40. ubi de Infirmis :
Cum in
superpelliciis ante infirmariam sedent, conceditur eis ad protegendum caput, capparones,
vel Mitras laneas ferre.
Regula reformat. Monast. Mellicens. ann. 1451. in
chron. ejusd. Monast. pag. 360 :
Item quilibet habebit unam Mitram de lana ad
tegendum caput tempore dormitionis, et etiam unum pannum lineum pro capite.
Mitrella,
eadem notione, ibid. pag. 413 :
In refectorio conventualiter
constituti sicut et in aliis actibus conventualibus caputiis habitus tecti, nisi
necessitas vel consuetudo discoopertionem exigat, solemus existere, nudam Mitrellarum
delationem, quantum commode fieri potest, congrue
devitantes.
Ubi
mitræ
et
mitrellæ videntur appellari
ejusmodi capitis tegumenta quæ
capparones vocant : quomodo hæc vox videtur sumi in
Jure Feudali Saxonum cap. 33. art. 5 :
Antequam vassallus accedat ad dominum,
gladium, cultellum, et calcaria, pileum, et Mitram deponat, chirothecam et cappas exuat,
etc.
Mitra viris etiam tribuitur. Albert. Argentin. ann. 1317 :
Rex alloquens jocose
hospitem suum, videns eum pulcram habere Mitram in capite, sicut tunc moris erat, dixit
Rex, se oportere Mitram eandem habere, et ipsam extraxit de capite illius.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quandonam vero ea uti
abstinuerunt, innuit Anonymus Leob. in Chron. ad ann. 1336. apud Pez. tom. 1. Script. rer.
Austr. col. 948 :
Capuciis etiam omnes incœperunt uti, tam rustici, Judæi,
pastores. Cessavit etiam tunc usus Mitrarum virilium, per quas inter laicos plures
Christianus agnoscebatur a Judæo.
Mitram denique vocabant nostri capitis tegumentum, quod Imperatorum et Regum coronis
substernitur.
Mitra, Vitta, regalis
corona, vel frontalis seu amictum capillorum
. Glossar. vet. ex Cod. reg.
7641. Ceremoniale Rom. lib. 1. sect. 5. ubi corona Imperatoris
describitur :
Differt forma coronæ Imperialis ab aliis : nam ea sub se thiaram
quandam habet in modum fere Episcopalis Mitræ, humiliorem tamen, magis apertam et minus
acutam : estque ejus apertura a fronte, non ab aure.
Gajetanus in Ord. Rom. ubi de coronat. Imper. apud
Mabill. Mus. Ital. tom. 2. pag. 401 :
Cumque lecta fuerit epistola, et graduale
cantatum, Imperator procedit processionaliter ad altare, ubi summus Pontifex imponit
ei Mitram clericalem in capite, ac super Mitram imperatorium diadema, dicens ut
sequitur : Accipe signum gloriæ, diadema regni, coronam imperii, in nomine Patris,
etc.
Chronicon Ceccanense ann. 1209. de Ottone Imperat. :
Oddo coronatus Imperator, vestitus Imperialibus vestimentis sacratis, Mitratus et
coronatus, ivit cum D. Papa, etc.
Mitram etiam Vratislao Bohemiæ Regi,
quamvis laïcæ
personæ mitti non consuevisset, in signum intimæ dilectionis misit
Alexander II. PP. ut est in Epistolis Gregorii VII. PP. lib. 1. Epist. 38.
Mitra, ducibus Boemiæ concessa a
Romano pontifice sub annuo censu, cujus meminit Liber. cens. eccl. Rom. :
Item in
quodam thomulo Lateranensi, inter cætera Spicicineus dux Boemiæ accepit licentiam a
PP. Nicolao sibi portandi Mitram, et promisit se daturum omni anno centum libras
argenti de terra sua sub nomine census.
Rogerio Siculorum
Regi concessit Lucius II. PP. de quo ita Otto Frising. lib. 1. de Gest. Frider. c. 27.
28 :
Concordiam inter Siculum et Papam hujusmodi esse accepimus, Papa concessit
Siculo virgam, et annulum, dalmaticam, et Mitram atque sandalia.
Et Innocentius
III. PP. Regi Aragoniæ, in Gestis ejusdem PP. pag. 135 :
Regalia insignia universa,
mantum videlicet et colobium, sceptrum et pomum, coronam et Mitram ad opus tuum non
minus pretiosa, quam speciosa fecimus præparari, et ea liberaliter tibi donavimus,
insignum gratiæ specialis.
Adde Odor. Rainaldum ann. 1204. n. 71. et tom. 5.
Hist. Francor. pag. 878. Ita apud Hebræos, Pontifices præter cidarim mitram gestabant, ne
caput cidaris lamina statim attingeret. Philo de Vita Mosis lib. 3 :
Μίτρα δὲ ἦν ὑπ᾽ αὐτὸ, τοῦ μὴ ψαύειν ϰεφαλῆς τὸ πέταλον.
Vide Seldenum de
Succes. Hebr. lib. 2. cap. 7. De mitra pluscula congessit C. Paschalius de Corona lib. 4.
cap. 20. 21.
P. Carpentier, 1766.
Mitra, Capitis tegmen militibus proprium. Stat. provinc. conc. Trevir. ann. 1310. tom.
2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheim pag. 45. col. 1 :
Presbyteri,
canonici et clerici rugatas et scacatas vestes gestantes, nec non Mitras, ut vulgariter
dicamus, seu cutusas (l. cucufas)
coram episcopis et ordinariis, ac etiam
in ecclesiis in quibus ipsi beneficia obtinent, deferentes, venerabile clericale
signum... deferre... vilipendunt, ut sic alterati in milites armatæ militiæ videantur.
Mitra Ferrea, in Notit. ann.
1329. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 1365. Ruodlieb. fr. 1. vers. 25 :
In Mitra galeam rutilam gestat chalybinam,
Districtus gladio compto capulotenus auro.
Occurrit ibidem fr. 5. vers. 45.
Mitra Græcorum, seu capitis amiculum. Guillelmus Apul. lib. 1. de Gest. Norman. :
.... Ibi quendam conspicientes
Mox virum Græco vestitum nomine Melum,
Exulis ignotam vestem, capitique ligato
Insolitos Mitræ mirantur adesse rotatus.
Ita sane sunt Turcorum
Turbani ; Græcos vero ejusmodi capitum tegmenta
gestasse, nescio an legatur.
Mitra, Capitegium, seu operculum, quo falconis caput et oculi teguntur, ne videat, apud
Albertum Magnum lib. 23. de Animal. cap. 3. 4.
Mitratus.
Tu fuisti Mitratus pro falso, apud Bartol. ad Leg.
Eum qui D. de
Injur. Memoriale Petri de Paulo sub ann. 1393. de quibusdam maleficiis :
Ubi unus
dictorum Sacerdotum S. Bermeæ Mitriatus fuit, et in eadem mitria ductus fuit una cum
prædictis aliis Clericis ligatus, etc.
Vide Julium Clarum in Sentent. pag. 328.
Poeta Gallicus inferioris ævi, editus ann. 1530. in Carm. hoc titulo :
Epitheton
contre deux faux tesmoins mitrez :
Nous faux tesmoins que vous voiez Mitrez,
Par gens lettrez, qui ont bien veu les livres,
Pour nos meffaits, qui sont enregistrez,
Sommes monstrez et ainsi accoustrez,
Sous le hazard d'en avoir quatre livres.
Adde Ludovicum
d'Orleans in Expostulat. pag. 207.
P. Carpentier, 1766.
Mitra Papyracea quibuscumque reis, maxime falsi crimine damnatis, in ignominiam imposita. Stat.
Mantuæ lib. 1. cap. 50. ex Cod. reg. 4620 :
Falsum comittens qualibet vice in
falsitate deprehensus et condemnatus aliquo ex casibus suprascriptis, si præsens fuerit,
mitretur cum Mitra papiri, in qua sit scriptum nomen et prænomen ipsius mitrati, et
cognomen et agnomen, et causa qua sit mitratus, et per totam civitatem Mantuæ ducatur
per loca publica dictæ civitatis, et demum cum dicta Mitra ad berlinam ponatur, in qua
per totam diem resideat... Quæ quidem Mitra, postquam prædicta fuerint executioni
mandata, in palatio communis Mantuæ appendatur ibidem ad perpetuam infamiam, notam et
detestationem criminosi perpetuo permansura.
Stat. crimin. Cumanæ cap. 12. ex
Cod. reg. 4622. fol. 64. v°. :
Si quis fecerit vel fabricaverit, seu fabricari vel
fieri fecerit Cartam falsam, vel acta publica falsa,... condempnetur pro prima vice in
quadruplum contenti in tali instrumento,... et ulterius quod Mitrietur, et tribus diebus
continuis sic Mitriatus perducatur in publico.
Lit. remiss. ann. 1383. in Reg.
124. Chartoph. reg. ch. 180 :
Il a esté imposé à Jehan Roche avoir esté en
plusieurs assemblées à Sens... et y (avoir) saché sa dague et dit certaines paroles de
menaces de tuer et autres, tant à nos officiers comme à autres ;... sur quoy... nos
réformateurs... condempnerent ledit suppliant à estre mis et tourné ou pillory audit
Sens tenant en sa main une figure de dague et aiant sur sa teste une figure de Mitre
ronde de papier, où il auroit en escript au dehors en effect ces paroles : Il menaça de
tuer en l'assemblée en tenant sa dague, etc.
Aliæ ann. 1473. in Reg. 195. ch.
1159 :
Jehan le Bourrelier prestre... print et vola ung encencier d'or du poids de
six marcs, quatre unces et dix-sept esterlins d'or,... pour lesquelz cas il a esté
condempné à estre eschelé et Mitré.
Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad
ann. 1478. fol. 242. r°. :
Belot Cantine pour avoir voulu atraire par manière de
macrelage Jehannette fille Witaxe de Queux à soy en aler en la compaignie de ung nummé
Franqueville, homme d'armes de la garnison de cette ville, soubz la charge de Mons. de
Joyeuse, et à faire sa volenté d'elle, fu condempnée et a esté menée Mitrée en ung benel
par les carrefours et ses cheveux brulez au pillory, et ce fait banye.
P. Carpentier, 1766.
◊ Jus damnandi ad
mitram, argumentum altæ seu majoris justitiæ, ut colligitur ex Aresto ann. 1574.
14. Aug. inter Arest. Tournet. lit. I. pag. 976. quo pronuntiatur archiepiscopum
Senonensem habere jus
de lever eschelles pour condamner à la Mitre et faire amende
honorable, non seulement dedans sa court ou circuit d'icelle, mais aussi au dedans de
tous endroits et environs de sa maison archiepiscopale.
Mitrale, Theca in qua reponitur mitra. Charta Joannis Archiep. Capuani ann. 1304. in
Sanctuario Capuano :
Mitram unam cum smaltis... cum Mitrali in quo ponitur ipsa
mitra.
Adde Gajetanum in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Mus.
Ital. pag. 280.