« 2 mittere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MITTERE2
2. MITTERE, Ponere. Lactantius de Mortib. persecutor. n. 2 :
Per omnes provincias et civitates Ecclesiæ fundamenta Miserunt.Ubi idem scriptor l. 4. Instit. cap. 20 :
Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiæ ubique posuerunt.Ita usurpant passim Agrimensores, quorum locos indicavit Rigaltius. Capitul. Caroli C. tit. 16. cap. 5 :
Quia multos dies in illius servitio Misit, i.posuit. Fulbertus Carnot. Epist. 96 :
Ego vero Misi causam hanc totam in manu ipsius.Vita B. Torelli Puppiensis num. 15 :
Quicunque poterit solus eum MittereStatuta Arelat. MSS. art. 32 :(in feretro,)hic ad Ecclesiam suam ferat.
Quod nullus Mittat ignem in stipulis.Mittere manum ad pecuniam alterius, Gall. Mettre la main sur l'argent d'autrui, in Legib. Henrici I. Regis Angl. cap. 13. Adde cap. 88.