« 6 mittere » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MITTERE6
6. MITTERE, Contribuere, conferre. Lit. Matild. comit. Nivern. ann. 1223. tom. 6. Ordinat.
reg. Franc. pag. 422. art. 15 :
Homo qui non habuit uxorem et est bachelarius, quamdiu in illo statu erit et hospicium tenebit, reddet annuatim quinque solidos de censa,.... et ad negotia communitatis Mittet, sicut et uxorati.Vide supra Missiones.
P. , 1766.
Mittere Se in Amicos, Arbitris rem definiendam committere. Scacar. S. Mich. ann. 1220. ex Cod. reg.
4653. A. : Judicatum est quod Adam de Cornaio miles, postquam se Misit in amicos cum fratre suo, potest facere essoniam de via curiæ.Aliud apud Cadom. ann. 1228. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 22. v°. col. 2 :
Judicatum est quod secuti de combustione domus, qui Miserunt se ad finem in amicos, faciant peregrinationes et alia abjudicata.
P. , 1766.
Mittere Alicui Supra, Phrasis Gallica, Mettre sus, pro Imputer, charger, Culpam crimen
alicui assignare. Tabul. S. Albini Andegav. : Venit latro viarius ad aliquem de villanis et Mittit ei supra, quod olim vel sanguinem alicujus fudit, vel furtum fecit, etc.Pluries ibi. Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 862 :
Hunfrido super quem Warengandus infidelitatem Miserat.Idem ad ann. 863 :
Duo quoque Nortmanni, qui nuper cum Welando... de navibus exierunt, infidelitatem super eum Miserunt, quorum unus secundum gentis suæ morem cum eo negante armis coram rege contendens, illum in certamine interfecit.Alio sensu Mittere super aliquem pro ei injungere in Adnuntatione D. Hludov. Reg. ann. 860. apud Confluentes art. 2 :
Misimus hoc super episcopos et cæteros fideles nostros ; ut illi hoc invenirent, qualiter nos ad hæc, quæ diximus, exequenda, adunaremus.Mettre sus, pro Rétablir, réparer, Reficere, reparare, in Charta ann. 1449. ex Chartul. Latiniac. fol. 120 :
Et par deux fois avoit icelluy prioré fait rédiffier et Mettre sus, comme il est à présent.Sensu opposito Mettre sus, pro Rixas tollere, controversiam sedare, in Stat. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 359. art. 19 :
Toutes riotes seront Mises sus, et sera bonne paix et amour entre les dessus dits.Lat. Controversias Dimittere, ut in chart. ann. 1312. apud Herrgott. Geneal. Habsburg. vol. 2. pag. 165. et passim.
P. , 1766.
Mittere post Aliquem, Arcessere, Gall. Envoyer quérir. Acta M. Inquisit. Carcass. ann. 1308.
fol. 21. v° : Dicta Raimunda Misit post ipsum testem quod veniret ad domum suam.
P. , 1766.
Mittere Curiam, Ab officio judicis abstinere. Charta Guid. episc. Claromont. ann. 1281. in Reg.
73. Chartoph. reg. ch. 1 : Item si bajulus aliquem habentem causam in villa vult fovere, vel manutenere, vel eidem patrocinari, Mittat curiam sine suspicione.
P. , 1766.
Mittere in Deperditum, In pignus deponere, unde damnum resarciatur. Charta Petri comit. Autiss. ann.
1199. in Reg. I. Chartoph. reg. ch. 1 : Castrum cum omnibus pertinentiis ejus domino regi et hæredibus ejus Mitto in deperditum, si has conventiones ei non tenerem.Vide Deperditum.
P. , 1766.
Mittere in Opere, Phrasis Gallica, Mettre en œuvre, Adhibere, uti. Chartul. S. Vandreg. tom.
1. pag. 84 : Præterea veteres essoullas de monasterio, quæ non poterunt Mitti in opere, etc.
P. , 1766.
Mittere in Placitum, In jus vocare, citare. Charta Phil. Aug. ann. 1195. in Reg. 34. bis Chartoph.
reg. part. 2. fol. 116. r°. col. 1 : Si vero consanguinei Galcheri eos super hoc Mittebant in pœnam et placitum, etc.Vide Ponere 4.
P. , 1766.
Mittere ad Rationem, Eadem notione. Chartul. S. Steph. Drocens. : Si ille, qui partem pedagii recipit, reddendi decem solidos in taxatis festivitatibus..... transgressus fuerit, ad rationem Mittetur ; et si reddere noluerit infra quindenam, anathemate plectetur.Vide in Ratio 1.