« »
 
[]« Mixtones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MIXTONES
MIXTONES. Petrus Boerius ex Abbate S. Aniani Tomeriarum Episcopus Urbevetanus, in primo Comment. in Regulæ cap. 38 :
Apud nos quibusdam Monasteriis fiunt quidam panes, qui Mixtones seu Mixtoni vocantur : sic forte dicti, quia ex mixtura frumenti et hordei vel siliginis fiunt et sunt ita modici panes, quod quatuor aut quinque sunt necessarii uni fratri per diem. Et quia quarta pars annonæ debet dari fratri prægustanti, dicitur hic, [] quod frater Lector Mixtum accipiat, id est, unum panem, Modicum vocatum sive Mixtonum ; vel ab hoc Mixto sunt verius appellati Mixtones.