« »
 
[]« Moderatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 432c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MODERATIO
MODERATIO :
Salva Moderatione Concilii generalis,
Formula non infrequens in Bullis summorum Pontificum, pro Salvo modo, statuto, etc. Bulla Gregorii X. PP. ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 23 :
Specialiter autem decimas, terras, domos et agros.... vobis et per vos eidem monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, salva in prædictis decimis Moderatione Concilii generalis.
Eadem habentur in alia Bulla Gregorii XI. PP. ann. 1373. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 387. Nostram interpretationem firmat Bulla Honorii IV. PP. ibid. pag. 506 :
Eis privilegia et indulgentias Apostolicæ Sedis eisdem (Cisterciensibus) concessas inviolabiliter conservetis et faciatis ab aliis conservari, salva Moderatione Concilii generalis, videlicet ut de alienis terris a tempore prædicti Concilii acquisitis et de cetero acquirendis exsolvant decimas ecclesiis, quibus ratione prediorum antea solvebantur, nisi aliter cum eis duxerint componendum.