![[]](img/image.png)
1. MODULUS, Moles, species aggeris, Gallice Môle, jettée. Bartholomæi Scribæ Annal.
Genuens. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 6. col. 448 : ![[]](img/image.png)
Dominus vero Lazarius ex decreto consilii fossata ipsius civitatis explanari fecit... et Modulum destrui, ut occursionem portus non possent ulterius subire.Jacobi Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1284. ibid. col. 586 :
Quod prope portum Januæ venirent in tantum, quod supra Modulum projicerent lapides taliter faxiatos.Vide Moles.
![[]](img/image.png)