« 1 modus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 439b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MODUS1
1. MODUS, Cantus rythmicus. Onomasticum :
Modus, μέτρον, τρόπος.Sueno in Hist. Danica cap. 1 :
A quo primum Modis Isladensibus Skioldauger sunt Reges nuncupati.Id est, in rythmis, carminibus, sive cantilenis antiquis, quibus Islandi fortia heroum facta ad lyram in conviviis decantare solebant. Ita Stephanius Suenonis Editor.
Modulus, Eadem notione. Vetus Vocabul. :
Modulus, Tropus, Cantus.Gloss. Lat. Græc. :
Modulus, μελωδῆμα.Apud Auctorem Mamotrecti ad libr. Judith. cap. 16 :
Modulus dicitur cantus qui præcinitur in principio Missæ, vel Horarum, et dicitur etiam Tropus.