![[]](img/image.png)
MŒSTIFICARE, Tristitia afficere. Epist. Synodica Episc. exsulum in Sardinia tom. 2. Concil.
Hispan. pag. 257 :
Accepimus itaque vestræ charitatis epistolam, quæ nostrum ex parte relevavit, ex parte vero Mœstificavit exsilium.Camillus Peregrinus in Hist. Principum Longobard. apud Murator. tom. 2. pag. 28 :
Sed Maxime Mœstificabantur, quod hoc de illo contigerat.Vita S. Romani Archiep. Rotomagens. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1664 :
Excessu Patris simul omnes Mœstificati.