« »
 
[]« Monasteria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 454b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONASTERIA
MONASTERIA dicuntur cellæ, in quibus unicus degit Monachus. Ita Cassianus Collat. 18. cap. 6. S. Hieronymus in Vita Paulæ, S. Anastasius in Vita S. Antonii cap. 9. Nilus narrat. 5. pag. 77. etc. Isidorus lib. 2. de Offic. Eccl. cap. 15 :
Inter Cœnobium et Monasterium ita distinguit Cassianus, quod Monasterium possit etiam unius Monachi habitatio nuncupari : Cœnobium autem non nisi plurimorum.
Moster, in Charta ann. 1266. ex Chartul. Campan. fol. 403.
Monasteria postea etiam ipsa Cœnobia dicta. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. ann. 826. can. 27 :
Abbates per Cœnobia, vel, ut hoc tempore nuncupantur,[] Monasteria, tales constituantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteria, Agnello dicuntur capellæ seu sacella circa basilicas ædificata, in quibus defunctorum corpora sepeliebantur, cum ea intra basilicas ipsas sepelire nondum liceret. Agnellus in Vita S. Maximiani cap. 2. apud Murator. tom. 2. pag. 106 :
Ad latera vero ipsius basilicæ Monasteria parva subjunxit, quæ omnia novis tessellis auratis, simulque promiscuis aliis calci infixis mirabiliter apparent... Monasteria vero parte virorum, etc.
Vide Observationes ad vitas S. Joh. Angelopti et Joh. II. ibid. pag. 70. et seq. ubi hi S. Paulini versus referuntur quibus hæc sententia mire confirmatur :
Cellula de multis, quæ per latera undique magnis
Adpositæ tectis præbent secura sepultis
Hospitia.
Vide Marin. Diplom. papyr. pag. 246.
Monasteria Canonicorum, in Concilio Turonensi III. can. 31. Vide Molanum lib. 1. de Canonicis cap. 12.
Monasterium Duplex, διπλοῦν μοναστήριον, virorum scilicet et feminarum. Balsamon ad can. 7. VIII. Synodi :
Διπλᾶ δὲ μοναστήρια εἶπον τινὲς λέγεσθαι, οὐ τὰ ἔχοντα ἐν ταυτῷ ϰαὶ ἄνδρας ϰαἰ γυναῖϰας, ἀλλὰ τὸ πλησίον ϰαὶ ἡνῳμένως ϰτισθέντα, ϰαὶ λογιζόμενα ἕν ὡσανεῖ διὰ τὴν πολλὴν ἑνότητα.
Adde Zonaram ad cap. 20. Synodi VI. Jul. Anteces. Const. 115. cap. 483 :
In nullo loco Monachos et Monachas permittimus unum Monasterium habere : sed nec ea quæ duplicia vocant, etc.
S. Eulogius lib. 3. Memorial. Sanctor. cap. 10 :
Expleto jam propriis sumptibus Tabanensi Cœnobio, eo se viri cum mulieribus Christo militaturi conferunt.
Et infra :
Claustra feminarum a cellulis Monachorum altis interjectis disparata maceriis, licet unius Patris gubernaculo regerentur, hæ tamen sequestratis se mansiunculis retrudentes, nulli omnino contuendi se facultatem præbebant.
Rudolphus Monachus Fuldensis in Vita S. Liobæ cap. 1 :
In quo duo Monasteria antiquitus a Regibus gentis illius constructa sunt, muris altis et firmis circundata, et omni sufficientia sumptuum rationabili dispositione procurata : unum scilicet Clericorum, et alterum feminarum : quorum ab initio fundationis suæ utrumque ea lege disciplinæ ordinatum est, ut neutrum illorum dispar sexus ingrederetur : nunquam enim virorum congregationem femina, aut virginum contubernium virorum quisquam intrare permittebatur, exceptis solummodo Presbyteris, qui in Ecclesias earum ad agenda Missarum officia tantum ingredi solebant, et consummata solenniter oratione ad sua redire.
Mox ibidem subditur Tettam Abbatissam utrumque Monasterium rexisse. Ejusmodi vero monasteria duplicia in posterum fieri vetantur in Synodo Nicæna II. can. 20. Agunt præterea de hisce duplicibus Monasteriis Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 15. Beda lib. 4. Hist. cap. 15. Vita S. Hadelogæ virg. cap. 3. Vita S. Elfledæ, Vita S. Gileberti Sempringhamensis pag. 678. Jo. Bollandus ad Vit. S. Angilberti n. 13. etc. Vide præterea Ignatium Diac. in Vita S. Nicephori Patr. Constantinopol. n. 27. Mandatum dari solitum Metropolitanis § 16. in Jure Græcorum pag. 432. et infra in voce Sorores.
P. Carpentier, 1766.
An ejusmodi monasteria apud Italos umquam extiterint, ignotum sibi esse profitetur Muratorius tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 527. Cæterum Gregorio [] M. nullatenus probabantur, quippe qui lib. 11. Epist. 25. Januarium episcopum Calaritanum laudet, quod in domo Epiphanii
monachorum monasterium construi vetuisset, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohærebat, deceptio exinde contingeret animarum.
Idem interdixerat Justin. l. sanctiss. C. de Episc. et Cleric. (1. 3.)
P. Carpentier, 1766.
Singularius est monasterii genus, de quo Anonymus Leob. in Chron. ad ann. 1330. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austriac. col. 933 :
Ludwicus occasione cujusdam visionis (ut asseruit) Monasterium novæ consuetudinis et hactenus inauditæ fundare cœpit, quod Etal, id est Vallis legis dicitur, nigros monachos ibi locans, milites emeritos cum uxoribus ad defensionem monasterii ordinans, res monasteriorum aliorum abstractas huic adjecit. Potuit tamen eum instruere ad hoc factum sine scientia zelus Dei : nec enim decet militem ad prælium accedere cum uxore, sicut B. Martinus dixisse legitur cuidam militi, qui suam conjugem secum in monasterio vivere et servire Domino postulavit.
Haud scio tamen an illud monasterium novæ consuetudinis et hactenus inauditæ dixerit Anonymus, quod monachi una et milites cum uxoribus suis sub eodem tecto manerent ; vel quod laicis monasterii bonorum administratio fuerit commissa. Novum certe utrumque ; at primum hactenus inauditum merito visum fuisset.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasterium Capitale, A quo alia dependent monasteria. Charta Bathildis Reginæ ann. 1030. tom. 1. Chartul. Gemetic. pag. 303 :
Dedit ad Gemmeticensis Abbatiæ capitale Monasterium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteria Coenobialia, In quibus Cœnobitæ degunt. Theganus de Gestis Ludovici Pii cap. 24 :
Drogoni Episcopatum dedit, et Hugoni cœnobialia Monasteria.
Monasteria Consistorialia, dicta ea de quibus non nisi consistorialiter, seu in Consistorio Romano disponi consuevit. Vide Octav. Vestrium lib. 1. de Judiciis Aulæ Rom. cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteria Episcopalia, Quæ jurisdictioni Episcoporum subjecta, in Synodo Vernensi ann. 755. cap. 20.
Monasterium Monasticum, ad discrimen Monasterii Canonicorum, in lib. 2. Miraculorum S. Bertini cap. 9.
Monasteria Regularia, ut secundum regulam vivant, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 3. Car. M. 3.
Monasteria exempta a jurisdictione Episcoporum et Sedi Apostolicæ immediate subdita, cujusmodi complura exstant : de quibus ita Gregorius VII. PP. lib. 2. Epist. 69 :
An ignoras quod sancti Patres plerumque et Religiosa Monasteria de subjectione Episcoporum, et Episcopatus de Parochia Metropolitanæ Sedis propter infestationem præsidentium diviserunt, et perpetua libertate donantes, Apostolicæ sedi velut principalia capiti suo membra adhærere sanxerunt ?
Vide Bignonii Notas ad Marculfum et Abbates exempti in Abbas.
Monasteria Regalia vocant quæ a Rege nude pendent,
quæ in mundio palatii esse noscuntur,
ut est in Capitul. Pippini Reg.
quæ ad mundium palatii pertinent,
in Capitul. 6. Ludovici Pii ann. 819.
quæ ex regali largitate sunt,
in Capitul. ejusdem Imper. ann. 823.
quæ ad jus regium proprie pertinent,
apud Monachum Sangallensem lib. 1. cap. 14.
Quæ ad Regem pertinent,
apud Abbonem Floriacensem in Canonib. cap. 19.
quæ pendent de manu regia,
[] apud Baldricum Noviom. lib. 3. cap. 20.
quæ ab Imperio dependent,
in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 1.
quæ sunt juris regii,
in Charta Ottonis IV. Imper. ann. 1210. apud Ughellum in Episc. Dertonensib. βασιλιϰὰ μοναστήρια, Theophani pag. 411. et Constantino de Administr. Imp. cap. 52. In Jure Græcorum pag. 141. 253. et apud Crusium in Turcogr. lib. 4. Epist. 18. Imperialia, apud Innocentium III. lib. 13. Epist. 39. et Anastasium Biblioth. in Præfat. ad Serm. Theodori Studitæ de B. Bartholomæo :
Monasteria regalia,
in Chronico Farfensi pag. 671. in Capit. Pipini cap. 20. in Lege Longob. l. 3. tit. 1. c. 30. Pipin. 31. etc. In Charta Caroli C. quæ habetur in Tornutio Chiffletii pag. 223. Compendium,
Regium Monasterium appellatur
, Monasterium nempe S. Cornelii, cui, ait idem Imp. in feudationis Charta
Regium vocabulum dedimus
. Monasterium S. Albini apud Andegavenses, una e Regalibus Abbatiis, in Charta Nefingi Episcopi Andegavensis dicitur, ut Monasteria S. Dionysii, S. Germani de Pratis, et S. Benedicti super Ligerim,
Regales Abbatiæ
, in Charta Philippi Regis ann. 1210. in Tabulario Fossatensi fol. 153. Abbatia Ferrariarum, in Chronico Moriniacensi pag. 369. Corbeia nova, in libello de Fundatione Cœnobii Bigaugiensis pag. 248. Philippus frater Ludovici VII. Regis Fr. Abbatem se inscribit
quarumdam regalium Abbatiarum, videlicet S. Mariæ de Stampis, S. Mariæ de Corboilo, S. Mariæ de Medunta, S. Mariæ de Pinsiaco, et S. Melonis de Pontisara
, in aliquot Chartis quæ descriptæ habentur in Probat. Hist. Drocensis pag. 226. 228.
Fiscalia etiam Monasteria, interdum dicuntur, quod in fiscis regiis exstructa essent, et ab ipsis Regibus dotata. Τὰ τοῦ δημοσίου μοναστήρια, in Nov. 8. Alexii Comneni in Jure Græcorum. Flodoardus lib. 4. cap. 46 :
Quod Monasterium Domnus Guntbertus vir illustris in honore S. Petri construxisse traditur, quod Regale vel Fiscale vocatur, eo quod in Regali potestate usque ad moderna tempora fuerit habitum.
Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 6 :
Quod Abbatia S. Vincentii non esset de jure antedicti Episcopi, sed fiscus sæpedicti HLudovici Imperatoris esse debebat.
Diploma Henrici II. Imp. ann. 1012. apud Ughellum tom. 2. pag. 513 :
Abbatia super res juris nostri constructa.
Chartæ Alemannicæ apud Goldastum cap. 96 :
Testes auditi super controversia, an Monasterium S. Galli sub ditione Episcopi Constantiensis esse deberet, an vero sui magis juris esset : pars Episcopi Hattonis dixit, quod nostrum Monasterium temporibus Pipini et Karoli Episcopis Constantiensibus fuisset subjectum : nostri vero jurati dixerunt, quod nostrum Monasterium in loco libero, non in fisco, non in terra Ecclesiastica esset, non per ullius hominis traditionem, sed in solo Imperatorum arbitrio stare, quem ei loco præficiat, etc.
Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1172. ex Tabulario Fossatensi fol. 20 :
Cum omnes Dei Ecclesias nobis subjectas dextera Regiæ potestatis ab incursu malignantium habeamus protegere, et earum jura illibata conservare, de illis tamen specialem tenemur gerere sollicitudinem, quas de nobis regale tenentes ab antecessoribus nostris bonæ memoriæ Regni Francorum Regibus in fisco Regio fundatas esse cognoscimus.
Hinc ejusmodi Abbatiæ Regum hæreditariæ possessiones dicuntur apud Wandelbertum de Miraculis S. [] Goaris cap. 45 :
Orta est inter Treverorum Pontificem tunc Werniadum et Abbatem Assuerum pro eadem Cella contentio, asserente Episcopo eam ad suæ Ecclesiæ jus pertinere, Abbate contradicente, esse illam Regis lege hæreditaria possessionem, etc.
Ea vero erat Monasteriorum Regalium vel Imperialium conditio, ut ab omni jurisdictione Episcopali exempta essent, nullique alii, præterquam Imperatori aut Regi, immediate subjecta. Concilium Vernense ann. 755. can. 20 :
In alia Synodo nobis perdonastis, ut illa monasteria, ubi regulariter monachi vel monachæ vixerint, hoc quod eis de illis rebus dimittebatis, unde vivere potuissent, exinde, si regalis erat, ad domnum Regem faciant rationes Abbas vel Abbatissa ; et si Episcopalis, ad illum Episcopum.
Capitulare ann. 793. cap. 6 :
De Monasteriis et Xenodochiis quæ per diversos Comitatus esse videntur, ut regalia sint, et quæcunque ea habere voluerit, per beneficium domini Regis habeat.
Charta Caroli Cal. apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 61 :
Et postmodum veniens in memorati genitoris præsentiam prædictum Monasterium contulit, ut sub defensione atque mundeburdo piissimi genitoris nostri consisteret, et perpetuo ibidem Monachi famularent, ita ut nullius ditioni subditi essent, nisi solius Dei, et semper sub defensione atque immunitate Regis consisterent.
Adde num. 122. Chartæ Ottonis M. ann. 965. et Ottonis II. ann. 974. et Ottonis III. ann. 990. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, apud Nicol. Zyllesium :
Ea siquidem ratione ut idem Cœnobium sub nostro successorumque nostrorum mundiburdio vel defensione perpetualiter permaneat, nec alicui sedi aut Ecclesiæ, vel cuilibet personæ beneficiarium aut subjectum, nisi Imperatori vel Regis dignitati subjaceat.
Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. apud Ughellum tom. 2. pag. 357 :
Unde Abbatiam de Pomposa ab omni subjectione Archiepiscoporum sive aliorum excutimus, ut Regalis sit, nulli donantium personarum subjecta.
Alia Friderici II. Imp. apud Rocchum Pirrhum tom. 1. pag. 156 :
Asserens dictum Monasterium nostræ regali dignitati fore immediate subjectum.
Charta ejusdem Friderici ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernseensi :
Ut sit regalis Abbatia in perpetuum, et omnimoda libertate sublimata, et ab omnis obligationis subjugatione libera, ut nullus Episcoporum vel Archiepiscoporum, vel Ducum, vel Marchionum, vel Comitum, vel aliqua omnino persona præsumat hanc molestare, vel a sui statu dimovere.
Innocentius III. PP. lib. 16. Epist. 162 :
Cum ipsorum Monasterium, juxta morem patriæ (Græcorum) a jurisdictione quorumlibet Ecclesiasticorum Prælatorum exemptum fuerit ab antiquo, et soli CPolitano Imperatori subjectum.
Idem vero summus Pontifex in Epist. ad Patriarcham CP. in Gestis ejusdem pag. 108. satis insinuat ea Monasteria ab ipsa etiam Patriarchæ jurisdictione fuisse exempta. Vide Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 276. tom. 3. pag. 398. et Bullarium Casinense tom. 2. pag. 78.
P. Carpentier, 1766.
Pertinacius duriusque interdum monasteriorum ab episcopali jurisdictione exemptiones a summis Pontificibus seu ab eorum legatis propugnatæ sunt, ab ipsis episcopis licet primum sint concessæ. Illæ etenim legitimæ tantummodo censeri debent, quas Ordinarii, [] monachorum commodis potius consulentes quam juribus suis, approbaverunt confirmaruntque, ut canones definiunt. Id potissime observo ex sententia Anselmi de Breda archidiaconi Leodiensis ab Eugenio IV. PP. delegati in Herveum episcopum Briocensem, qui monasterii Belli-portus ordinis Præmonstratensis exemptionem impugnare ausus fuerat. Hæc sunt Anselmi verba inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 269 :
Mandamus quatenus singulis diebus Dominicis et festivis in suis ecclesiis, monasteriis et capellis infra præscriptarum Horarum solemnia... eumdem D. Herveum et contradictores et rebelles excommunicatos nominatim (denuntient), campanis pulsatis et candelis accensis, ac demum in terram projectis, cruce erecta et religion... inducta, aquam benedictam aspergendo ad fugandum dæmones, qui eos detinent ligatos et suis laqueis catenatos, orando quod D. N. J. C. ipsos ad catholicam fidem reducere dignetur, ne eos in tali perversitate dies eorum finire permittat ;... et hoc facto et finito, ad januas ecclesiarum suarum una cum clericis ac parochianis accedendo, et ad terrorem, ut ipse D. Herveus episcopus ac contradictores et rebelles eo citius ad obedientiam redeant, tres lapides versus domos kabitationum suarum projiciendo, in signum maledictionis æternæ, etc.
Hæc in rebus etiam gravissimis fortean nimis graviora viderentur ; neque tamen his terminis stat sententia ; interdicto subjicitur tota episcopi diœcesis, ac demum ipse principi puniendus dimittitur, si hujusce monasterii exemptionem exagitare persistat. Legesis Chartam ipsam loco laudato.
P. Carpentier, 1766.
Verum eo aliquando pervenit exemptionum hujusmodi abusus et licentia, ut ab omni jurisdictione, cum sæculari tum ecclesiastica, liberarentur monasteria, solique Deo permitterentur ; quod in institutione monasterii puellaris de Caramania diœcesis Taurinensis factum a Maginfredo marchione et ab ejus conjuge Berta comitissa observat Muratorius tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 526. ex Charta ann. 1028 :
Ut nullo modo permaneat ipsum monasterium in regimine illius episcopi, in cujus episcopio est situm, nec alterius personæ, nisi in Dei omnipotentis, quem ejusdem facimus heredem, et sequente eo sit ordinatum.
Hinc nude Monasteria libera passim dicuntur, Abbatiæ liberales, in Charta Ottonis Imp. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 344. αὐτοδέσποτα μοναστήρια, in Nov. 8. Alexii Comneni Imp. lib. 2. juris Græcorum. Innocentius III. lib. 13. Epist. 39 :
Cum libera Monasteria, quæ Imperialia nuncupantur, Græcorumque domino nulli essent Archiepiscoporum vel Episcoporum subjecta.
Charta Roberti Episcopi Messanensis ann. 1094. apud Rocchum Pirrhum in Episc. Pactensib. pag. 387 :
Placuit... præfato Comiti Rogerio (Siciliæ) ut per Siciliam in territoriis Episcopalium Ecclesiarum libera constitueret Monasteria Monachorum, etc.
Charta alia Ricardi I. Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 527 :
Ita ut præfata Abbatia in perpetuum libera et in capite de Corona nostra sit, sicut Abbatia S. Edmundi, et aliæ Abbatiæ Regales, quæ per Angliam sunt constitutæ.
Ita tamen interdum libera erant, ut Sedi Apostolicæ immediate subjicerentur. Ditmarus lib. 3 :
Congregatis ibi Monachis liberam fecit Abbatiam, datisque sibi rebus necessariis, [] Apostolico confirmavit privilegio.
Historia Monasterii Melicensis :
Tertium vero (Monasterium) a progenitoribus suis fundatum... libertati donavit, ac sedi Apostolicæ obtulit exemptum permissione et rogatu D. Udalrici Episcopi Pictaviensis nobiliter ditavit.
Charta Henrici Regis ann. 1048. ex Tabulario Fossatensi fol. 15 :
Sed usque in avum Apostolicalis atque regalis Abbatia existat.
Et si in hisce immunitatibus Episcoporum, in quorum diœcesibus erant Monasteria libera, consensus interveniret, hæc semper conditio apponebatur :
Salva tamen personæ nostræ successorumque nostrorum canonica reverentia,
ut est in Epistola Walteri Episcopi Cabilonensis pro Monasterio Cisterciensi, in Hist. de ejusdem Ordinis exordio. Privilegium Joannis Papæ pro Ecclesia Lochiensi a Goffrido Grisagonella constructa :
Quos nos divina fulti fiducia ita confirmamus, ut præfata Ecclesiæ sit semper ab omnium hominum dominatione libera, ut præter Romanum Pontificem nullum habeat præsulem... Hoc autem factum est assensu et voluntate Harduini tunc temporis Turonensis Archiepiscopi.
Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenom. num. 47. Vitam S. Baboleni n. 20. Edit. Petri Chiffletii, Ughellum tom. 4. Italiæ sacræ pag. 674. et Baluzium ad Lupi Ferrariensis Epist. 12.
Monasteria Libera interdum etiam appellabant, quibus integra libertas erat in Abbatum electionibus. Chronicon Mauriniacense lib. 3 :
Abbatiam enim liberam, et a tempore avi sui per liberalitatem Vulgrini ab omni obnoxietate emancipatam, in illo jam proximæ electionis articulo potestativæ coactionis districtione ad hoc tentavit pertrahere, ut Monachi nostri in electione sua liberam vocem non haberent, sed ut subjugales Abbatem, qui per manus aliorum et considerationem eis esset impositus, susciperent.
Epist. 15. ex Sugerianis.
Monasteria Libera deinde appellata, quæ ab omni sæculari jurisdictione exempta erant. Acta Murensis Monasterii pag. 15 :
Dixitque eis ut ipsi componerent et dictarent cartam libertatis,... et dimisit locum liberum penitus ac perfecte, ut nullus posterorum suorum vel hæredum posset ullam rationem habere vel excogitare ad istum locum.
Adde pag. 16. 21.
Monasteria Libera denique dicta, quæ exempta erant a jurisdictione Episcoporum. Charta Joann. Episcopi Pergamensis ann. 1210. in Hist. Pergam. tom. 3. pag. 372 :
Statuit et ordinavit (id. Episcopus) ut Monasterium beatæ Gratæ liberum sit, et similiter venerabilis Justina Abbatissa, et cæteræ sorores ejusdem loci, quæ nunc sunt, vel pro tempore fuerint, sint liberæ et exemptæ a jurisdictione Pergamensis Episcopi et successorum ejus.
Interdum fundatores ipsi Monasteria a se extructa Sedi Apostolicæ offerebant, cui soli obnoxia esse volebant, sub aliquo censu annuo. Bertholdus Constantiensis ann. 1093 :
Idemque Monasterium... sic melioratum et de sua potestate emancipatum S. Petro sub jure tributario contradidit, ut Apostolicæ Sedi deinceps principaliter subjaceret, et sub ejus defensione, ut alia libera Monasteria, jure perpetuo polleret.
Vide Acta Murensia pag. 21. Ughellum tom. 7. pag. 705. 715. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasteria libera ab ingenuis interdum distincta fuisse, observat Mabillonius tom. 4. Annal. Bened. pag. 48. Libera, dicebantur, quæ Romano Pontifici[] in Spiritualibus ; ingenua vero quæ soli Regi in temporalibus subjecta erant.
Monasteriorum Regalium ea etiam erat prærogativa, ut eorum Abbates non nisi ab ipsis Imperatoribus aut Regibus, vel certe cum eorum nutu, instituerentur, deligerentur, et investirentur, atque adeo installarentur. Hariulfus in Vita S. Angilb. Abb. Centul. cap. 2 :
Et quoniam moris erat in locis Regalibus, ut nemo præficeretur absque regio nutu, etc.
Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 30. Pipin. 31. :
De Monasteriis et Xenodochiis, quæ per diversos Comitatus esse videntur, et regalia sunt, ut quicunque ea habere voluerint, per beneficium domini Regis habeant,
id est, ea ab ipso Rege impetrent, sed forte in beneficium : nam § 29. solæ Ecclesiæ Baptismales a laicis hominibus teneri vetantur, non item Monasteria. Odo Fossatensis Monachus in Vita Burcardi Comitis Corboilensis, eumdem Comitem hisce verbis Robertum Regem convenisse scribit :
Oro namque ut Ecclesiam Fossatensis Cœnobii quæ regali subdita est dominio, vesterque fiscus fore videtur, mihi servitutis vestræ obsequiis parenti tuo præcelsa Majestas concedere dignetur. Cui Rex ait : Cum omnibus constet prædecessorum nostrorum temporibus regalem semper fuisse Abbatiam, quomodo valet fieri, ut a nostra regali potestate separetur ?
Vide Joann. VIII. PP. Epist. 34. Vitam S. Willelmi Abbatis Roschild. n. 20. et Vitam S. Walteri Abbatis Pontisarensis num. 5.
De Regalium Abbatiarum investitura prostat Charta Henrici II. Imp. ann. 1012. apud Ughellum in Episcopis Faventinis :
Quandam Abbatiam ad honorem S. Benedicti super res nostri juris constructam, in Alpe quæ dicitur Bifurco, tantum a Regibus vel Imperatoribus solitam investiri, etc.
Ex quibus docemur Abbatias de quibus investituræ, perinde ac Episcopatuum, per baculum fiebant, Regales fuisse.
In Monasteriis vero ubi electio locum habebat, fiebat illa Regis consensu prius expetito. Testamentum Philippi Aug. Regis Franc. ann. 1190. apud Rigordum :
Si forte contingerit Sedem Episcopalem, vel aliquam Abbatiam Regalem vacare, volumus ut Canonici Ecclesiæ, vel Monachi Monasterii vacantis veniant ad Reginam et Archiepiscopum, sicut ante nos venirent ; et liberam electionem ab eis petant.
Unde scribit Sugerius in Ludov. VI. pag. 310. Adamo Abbate Sandionysiano mortuo, se in Abbatem a toto Conventu electum : sed quia inconsulto Rege id factum fuerat, eumdem Regem electionem noluisse admittere. Exstant complures aliæ Chartæ, quibus Abbatum Regalium electiones confirmari a Regibus expetuntur ab ipsis Monachis electoribus, in Prob. lib. de Immunit. Ecclesiæ Gallicanæ cap. 16. num. 6. 8. 9. 11. 14. 20. 21. De Regalium vero Abbatum installatione per Reges ipsos, legitur Charta Philippi Aug. ann. 1185. pro Episcopo Silvanect. in Regesto ejusd. Regis Herouvalliano fol. 166 :
Galfrido Episcopo Silvanectensi concessimus donum illud quod genitor noster bonæ memoriæ Ludovicus Rex fecit Amalrico Episcopo Silvanectensi de Abbatibus regalibus in stallum mittendis, videlicet ut non per alium quam per eum tantum, vel per ejus successores possint institui.
Atque inde
Abbates Regales dicti. Abbates ad Palatium pertinentes, in Capitulari Radelchisi [] Principis Beneventani ann. 851. cap. 4. 7. In Regesto Feodorum Ecclesiæ Lingonensis part. 2. fol. 107. verso habetur Epistola Regis Philippi Augusti ad Innocentium III. PP. ann. 1212. in qua fit mentio contentionis quæ inter Regem et Episcopum Lingonensem pro jurisdictione Abbatiæ Besuensis vertebatur, cujus Abbas Abbatem Regalem se esse asserebat, proindeque a jurisdictione Episcopi exemtum : hanc descripsit Jacobus Petitus post Pœnitentiale S. Theodori pag. 706. Lit. Phil. Aug. ann. 1212. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 247. v°. :
Abbas Besuensis se esse dicebat Abbatem nostrum regalem, et episcopus contra asserebat ipsum abbatem et ecclesiam suam et burgenses suos, esse de sua jurisdictione temporali.
Cum igitur Abbatiæ istæ Regales ex fundis Regiis dotatæ essent, earum Abbates in militiam ire, et Regalitati servire tenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imp. ann. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi, quod a Duchesnio descriptum est in Historia Limburgensi pag. 29. Quæ quidem Monasteria Regia ea sunt, quæ Regi militiam vel dona debere dicuntur, in quodam Constituto, quod habetur in tomo 2. Scriptor. Histor. Franc. pag. 323. Chronicon Senoniense cap. 16. de Mediano Monasterio :
Sed quia idem Monasterium, sicut et alia circumjacentia, Imperio Romano subjacebant, et in expeditione Imperatoris armatorum cuneos de jure mittere solebant, præliis crebrius innovantibus, Ecclesiæ miserabiliter opprimebantur.
Ardo Monachus in Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis :
Erant etiam quædam ex eis munera militiamque exercentes (Abbates :) quapropter ad tantam devenerant paupertatem, ut alimenta vestimentaque deessent Monachis.
Id præterea juris Regi competit in Monasteriis Regalibus,
quod utendo jure suo regio possit Monachum vel Monialem in iis in principio sui regiminis post suam coronationem ponere,
ut est in Regesto Parlamenti Olim, fol. 26.
Regalium denique Monasteriorum et Abbatiarum Annatæ ad Regem spectabant, quas Ludovicus VII. Rex Franc. Monasterio S. Victoris Parisiensis concessit. Vide Annuale.
Præterea Abbates Regales, perinde ac Episcopi Buticulario Franciæ centum solidos exsolvere tenebantur, cum Abbatialis dignitatis confirmationem ab Rege expetebant, vel forte cum eidem fidelitatis præstabant sacramentum. Ad id sane Abbatem S. Sulpitii Bituricensis et Abbatem S. Dionysii in Francia Aresto ann. 1265. condemnatos docemur ex 1. Regesto Parlament. fol. 147. et Stylo antiquo Parlamenti part. 6. § 36 :
Buticularius Franciæ proposuit contra Abbatem Bonæ-vallis, quod Abbates Regales Regni Franciæ in nova creatione sua generaliter solvere tenerentur Ministerialibus de Hospitio Domini Regis 25. libras Paris. videlicet Dapifero 10. libras, Buticulario 100. sol. Cambellano 100. sol. et minoribus Cambellanis centum sol.
qui quidem Abbas, licet diceret se ad hoc non teneri,
cum domino Regi non faceret fidelitatem vel homagium
, ad id exsolvendum Judicio et Aresto Curiæ damnatus perinde fuit. Meminit Alexand. III. PP. Ep. 162. ex iis quæ habentur in tomo 4. Hist. Franc. hujusce præstationis
ab Abbatibus Regalibus
, Franciæ Buticulariis fieri solitæ, licet frustra contra reclamarent. De hocce [] jure Buticulariorum, et de hominiis et sacramentis fidelitatis ab Abbatibus Regibus præstitis, exstat insigne Diploma in Tabulario S. Genovefæ Paris. quod hic describere visum est.
Anno Dom. 1282. die Jovis in Cœna Dom. videlicet 8. Kl. April. Frater Guillelmus dictus de Autisiodoro, novus Abbas S. Genovefæ Paris. per provisionem summi Pontificis, comparuit coram Dom. nostro Rege Franciæ Philippo, apud Montem Argi, in Camera ipsius Regis, et obtulit dicto Regi quod paratus erat ei facere nomine prædictæ Ecclesiæ quod debebat. Atque respondit Consilium Regis, quod homagium debebat facere dictus Abbas, et fidelitatem jurare, et Prior, et Conventus dicti loci per literas pendentes regalia petere. Dictus vero Abbas juramentum fidelitatis statim obtulit facere, quod fecit sub hac forma. Allatum fuit Missale, et datum in manibus ejus, et stola collo ejus apposita, et tunc juravit, quod Regi in omnibus fidelis esset, et quod secreta Regis fideliter servaret, et quod Regi bonum et fidele consilium daret, si super hoc requireretur. De homagio autem faciendo et regalibus petendis, dilationem petiit, donec super his cum Conventu suo deliberasset : quæ dilatio concessa est ei. Ad hæc præsentes fuerunt Decanus S. Martini Turon. tunc Cancellarius Regis, et Guillelmus de Crepi Notarius Regis, Dom. dictus Granche Miles, Frater Gaufridus Cancellarius, et Frater Legerius Canonicus S. Genovefæ. In Parlamento sequenti circa festum Ascensionis Domini venit dictus Abbas ad Regem in Camera sua, et fecit homagium sub his verbis Gallice : Sire, je deviens vostre hom liges, et vous promés leauté jusque à la mort. De Regalibus petendis dixit Abbas, quod Papa suppleverat per literam quam miserat ei super provisione sua, quod Conventus et Prior facere debuissent : quod Rex gratanter acceptavit. Pro droituris Curiæ Regis super præmissis solvit dictus Abbas in omnibus ad dictum Magistri Gaufridi de Templo et Magistri Petri de Condé Clericorum Regis 25. libr. Paris. videlicet ipsi Regi pro Senescalia 10. libr. Paris. domino Joanni de Acon 100. sol. pro Buticularia, Domino Joanni dicto Parcin 10. libr. Paris. pro Cambellanis.
In Regesto 7. Tabularii Regii hi dicuntur Abbates regales,
S. Dionysii, S. Germani, S. Genovefæ, Ferrariarum, S. Benedicti, S. Maximini, Mauriniaci, S. Maxentii in Pictavia, de Burgolio, Majoris Monasterii, S. Egidii, Trinorcii, S. Columbæ, Compendii, S. Medardi, S. Crispini, S. Remigii, Corbeiæ, S. Richarii
.
Monasteria Patriarchalia, quæ solius Patriarchæ Constantinopolitani jurisdictioni subdita erant, ab Episcoporum jurisdictione exempta. De iis præ cæteris Georgius in Vita S. Theodori Syceotæ num. 72. Vide Gloss. med. Græcit. in Σταυροπήγιον.
Monasteria Minuta, ubi Nonnanes sine regula sedent, in Capitulari ann. 789. cap. 3.
In Monasteria Amandari aut relegari, vice pœnitentiæ, solebant Clerici et Laici. Vide Nov. 123. cap. 44. Responsa Stephani II. PP. cap. 10. 13. Concil. Cabilon. II. cap. 40. Isidorum Hispalensem de Scriptor. Eccles. in Victore Tunnensi. Anastasium in S. Siricio PP. Gregor. Mag. lib. 1. Epist. 42. lib. 2. Ind. 11. Epist. 27. 42. 49. lib. 4. Epist. 5. Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 49. Vitam Ludovici Pii ann. 818. Leges Wisigoth. lib. 3. tit. 5. § 1. Capitularia [] Caroli M. lib. 6. cap. 98. Concil. Sarisberiense ann. 1217. cap. 9. Petr. Fabrum lib. 3. Semestr. cap. 21. pag. 335. et Morinum lib. 7. de Pœnitent. cap. 15. Monachi ipsi interdum
in aliud districtius Monasterium in pœnitentiam redigi
dicuntur apud Gregor. Mag. lib. 3. Epist. 9.
Monasterium sæpe sumitur pro Ecclesia cathedrali, quod plerisque in Ecclesiis Cathedralibus Monachi, non ut hodie Canonici, olim sacra munia obirent : unde usu servato etiamnum in Germania Cathedrales Ecclesiæ dicuntur Munster, ut observant Nebridius Mundelheimius Ep. 17. Antiq. Monast. et Gretzerus lib. 1. Observat. ad Vitam S. Willibaldi cap. 17. Polonis quoque familiaris hæc appellatio. Charta Alberti Rigens. episc. ann. 1211. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 16. col. 1 :
Poscente tandem tempore aream quoque, quam decuit ad construendum Monasterium et claustrum cum domibus necessariis nobis, ecclesiæ nostræ cathedrali placuit assignare.
Ita Ecclesias Cathedrales Atrebatensem et Cameracensem Monasterii nomine donat Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 4. et 48. Sic perinde Marianus Scotus ann. 1081. Ecclesiam Cathedralem Moguntiæ Monasterium Episcopale, Dodechinus ann. 1137. Monasterium principale vocant. Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, apud Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 38. § 5. pro ipsa Ecclesia seu Basilica, ubi de cæca quadam :
Et statim properans sine ductore ad Monasterium Cathedralis Ecclesiæ S. Willibaldo perpetuam continentiam vovit.
Ubi Monasterium Cathedralis Ecclesiæ, non est navis Ecclesiæ, quod vult idem Gretzerus. In Tabul. S. Cyrici Nivern. Ch. 59. Hugo Episcopus Nivernensis Ecclesiam S. Cyrici monasterium vocat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probabilius forte quis existimaverit Ecclesias Cathedrales ob id potissimum Monasterii nomine designatas fuisse, quod Canonici, qui in iis sacra munia obirent, sub Episcopo suo vitam a Monastica non multo diversam agerent ; quare eorum habitatio Monasterium dicebatur, unde ad Ecclesias quibus addicti erant, quemadmodum a Monachis ad ædes sacras Monasteriorum, Monasterii nomen fluxit. Nec dubium certe quin vox Monasterium pro Canonicorum domo interdum usurpata fuerit. Marianus Scotus in Chron. ad ann. 1058 :
Padelbrunna civitas cum duobus Monasteriis, id est episcopatus et monachorum, feria sexta ante Palmas igne consumitur.
Idem narrat Trithemius in Chron. Hirsaug. ad eumdem annum, ubi, quod mire sententiam nostram firmat, Ecclesiam Cathedralem a monasterio seu canonicorum domo distinguit :
Anno prænotato civitas Padelbronnensis in Saxonia cum duobus Monasteriis Cathedralique Ecclesia majore, feria sexta ante Palmas incendio miserabiliter conflagravit.
Vita S. Bernwardi Episc. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 224 :
Duodecimo Kalendas Februarii nobile Monasterium sanctæ Hildenensemensis Ecclesiæ....... pæne incendio perditum est..... Verum S. Dei Genitricis interventu...... illud venerabile templum mansit incolume.
Sed et universim Ecclesiæ omnes Monasteria dictæ. Vita S. Protadii Episc. Vesontini n. 9 :
Corpus vero ejus (Sancti) delatum est ad B. Petri Monasterium.
Ea enim ædes non Monachorum, sed Parochialis est. Concilium Rotomagense ann. 1072. cap. 14 :
Nuptiæ non in occulto [] fiant, neque post prandium : sed sponsus et sponsa jejuni a Sacerdote jejuno in Monasterio benedicantur.
Charta Petri Abb. S. Dionysii ann. 1224 :
De terra in qua fecimus Monasterium de Trapis edificari pro eo quod fecimus dirui vetus Monasterium quod erat in castello nostro de Trapis.
Ita S. Eulogius lib. 1. Memorial. S. cap. 1. Cœnobium vocat, quod Basilicam paulo ante appellaverat. Vilharduinus num. 138. 139 :
le Mostier des Apostres, le Mostier sainte Sophie.
Vetus Gallicus Interpres MS. Codicis ad tit. de S. Trinitate :
Aucuns ierent qui voloient estre ensevelis dedens les Mostiers, si fu dit à l'Empereur, que nul lai ne doit cuider que les Iglises soient otroiées à cors d'homes, etc.
Vetus Poeta MS. e Bibl. Coislin. :
Uns vileins ala au Mostier
Soventes fois por Dieu proier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasterium, nude pro Ecclesia Monasterii. Iperius in Chron. S. Bertini part. 4. cap. 21. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 541 :
Cumque corpus (Balduini) pars aliqua militum hic in Sythia Monasterio juxta patrem vellet sepelire, Elstrudis comitissa ejus uxor cupiens cum illo in eodem loco incinerari, eum ad Blandinium transferri, et ibidem tumulari fecit anno Domini cmxvii... Nondum enim erat licitum mulieribus hoc intrare Monasterium.
Adde cap. 23. part. 2. Hist. MS. Beccensis Monast. pag. 80 :
Et quoniam discedenti ipsi nepoti suo Lanfrancus rogando præceperat, ne primo sui novitiatus anno aliquam vel in refectorio, vel in capitulo, aut in Monasterio lectionem legeret, etc.
Tortarius in Miraculis S. Bened. part. 2. pag. 398 :
Si placet itaque vobis meum consilium, ingressi Monasterium, coram ipso (Benedicto) terræ prosternamur, etc.
Adde Vitam S. Geraldi sæc. Bened. 6. part. 2. pag. 882. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Monasterium, Locus occultus vel solitarius, ut interpretantur docti Editores ad Acta SS. Firmi et Rust. tom. 2. Aug. pag. 420. col. 2 :
Audiens autem beatus Proculus episcopus, qui, propter metum paganorum cum paucis Christianis non longe a muris civitatis in Monasterio suo latitabat, etc.
De sacello seu loco sepulcrali intelligi potest.
Monasteriolum, Parvum Monasterium, ab alio majori dependens. Hadrianus II. PP. in Epist. ad Hincmarum Remensem :
Monasteriolum illud, quod in tua diœcesi tenuisse dicitur. Monasteriola regalia,
in Notitia anni 818. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus. Monasteriola puellarum, in Capitulari ann. 828. cap. 3. Hinc inditæ appellationes aliquot oppidis Galliæ, quæ Monstreuils vocant, ut est Monasteriolum ad mare in Picardia, etc. Vide Metochium.
Monasteriales, Monachi, non semel in Concilio Cloveshovensi ann. 747.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monasterialis Ecclesia, Quæ monachorum est. Charta ann. 1046. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Donamus S. Victori et sociis ejus quorum Monasterialis Ecclesia corpora se gaudet retentare, etc.
P. Carpentier, 1766.
Monasterialis Disciplina. Consuet. antiq. S. Petri-montis inter Monum. sacr. antiq. tom. 2. pag. 430 :
Dicere debebunt si quid a capitulo antecedenti usque illam horam contra disciplinam Monasterialem viderint factum.
P. Carpentier, 1766.
Monasterialis Grex, Monachi, apud Greg. Turon. lib. 6. Hist. cap. 9.