« »
 
[]« Monetare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 505b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONETARE
MONETARE, Monetam cudere, fabricare, signare, Monnoier. Capitula Caroli M. ad Legem Salicam tit. 3. cap. 11 :
Illi denarii qui modo Monetati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.
Ita in Capitul. 2. ann. 805. cap. 18. lib. 3. Capitul. cap. 13. in Edicto Pistensi cap. 13. 14. etc. Leges Athelstani cap. 19 :
Placuit nobis ut una moneta sit in toto Regni Imperio, et nullus Monetet extra portum.
Annal. antiqui Corbeiens. ad ann. 833. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 296 :
Mercatio publica cum jure Monetandi datur, etc.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 661 :
Omnia hæc dederunt pro anima Transarici genitoris usque in perpetuum pro libris xxx. argenti Monetati.
Bertrandus Clericus in Poemate MS. de Girardo Viennensi :
Ne pris avaine, ne denier Monée.
Interdum et metaphorice usurpatur. Alanus de Insulis in Planctu naturæ contra Sodomitas :
Cudit in incude quæ semina nulla Monetat,
Horret et incudem malleus ipse suam.
Alibi :
Illic psittacus cum sui gutturis incude vocis Monetam fabricabat humanæ.
Ibidem :
Illic ursa per portas narium fœtus enixa deformes, ipsos stylos linguæ crebrius delambendo Monetans, meliorem ducebat in formam.
Rursum :
Quæ Noys plures recolens ideas,
Singulas rerum species Monetans, etc.
In eodem Opusculo :
Statuit ut expressæ conformationis Monetata sigillo, sub derivandæ propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
Mox :
In propriis incudibus rerum effigies Commonetans.
Adde eumdem in Anticlaudiano lib. 1. cap. 4. et cap. 8. lib. 2. cap. 6. lib. 7. cap. 1. 5. Summa Magistri Pauli apud Raymundum Duellium tom. 1. Miscell. pag. 65 :
Quidquid agant homines, intentio judicat omnes,
Sola voluntatis forma Monetat opus.
Monetarium, Locus Monetæ, Ugutioni. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Monetarium vel Monetum, Locus ubi fit moneta.
Monetator, Qui monetam cudit, in Edicto Pistensi cap. 16. Monnoieur.