« »
 
[]« Monialis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 506c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONIALIS
MONIALIS, Monacha, Sanctimonialis. Ildephonsus Toletanus æra 674. de S. Isidoro Hispalensi :
Doctor et sustentator Monachorum ac Monialium.
Odorannus in Chr. ann. 883 :
Judæos certa de causa, et Moniales ab urbe Senonica expulit.
Tidericus Langenius in Saxonia :
Nam volucres tales sistunt Christi Moniales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monialiter, Cum habitu Monialis. Chronic. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 554 :
Quod videns Sancia Regina præfata, quod eam non posset talibus ab actibus removere, subito Deo conversa monasterium sanctæ Crucis de Neapoli Monialiter est ingressa, regali dignitati renuntians.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monica, ut Monialis. Bleyn. Instit. pag. 272 :
Adde quod et Nonnæ et Monicæ, interdum quoque appellentur, idque a piis et religiosis duorum Ecclesiæ Doctorum matribus, si credamus Baronio in Martyrol. sub S. Augustino ; ait enim Moniales, a matre D. Gregorii Nazian. Nonnas apud Græcos, sicuti et a Monica matre B. Augustini Monicas apud Latinos fuisse appellatas.