« Monoculus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 507c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONOCULUS
MONOCULUS, Cocles, μονόφθαλμος, vox hibrida, qua utitur
Guillelmus Armoricus in Philippo Aug. ann. 1163. Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap.
7 :
Regestum Castri Lidi in Andibus f. 47 :Gorgonæ atque tres Monoculæque fuere sorores.
Præco habet consuetudinem caprarum, de prædicta ipse habet capram Monoculam.Statuta MSS. S. Victoris Massil. :
Statuimus quod nullus de cetero alicubi recipiatur in monachum epilepticus, aut alio morbo incurabili vel contagioso percussus, aut claudus, surdus, Monoculus, deformis aliter, gibbosus. Monoculus, seu claritate alterius oculorum suorum privatus,in Charta ann. 1333. Utuntur Ealredus in Vita S. Edw. Confess. Cæsarius Heisterb. l. 4. cap. 62. Rotharis Rex Longob. in Edicto tit. 117. 380. et aliquot alii. Vett. Glossæ :
Unioculus, μονόφθαλμος.
Monoculare, Altero oculo privare. Occurrit apud Matt. Paris. ann. 1253.